THE SHIP OF FOOLS.

Venerandissimo in Christo Patri ac Domino: domino Thome Cornisshe Tenenensis pontifici ac diocesis Badonensis Suffraganio vigilantissimo, sue paternitatis Capellanus humilimus Alexander Barclay suiipsius recommendacionem cum omni summissione, et reuerentia.

Tametsi crebris negocijs: varioque impedimentorum genere fatigatus paulo diutiùs quàm volueram a studio reuulsus eram. Attamen obseruandissime presul: Stultiferam classem (vt sum tue paternati pollicitus) iam tandem absolui et impressam ad te destinaui. Neque tamen certum laborem pro incerto premio (humano. s.) meis impossuissem humeris: nisi Seruianum illud dictum (longe anteaqam inceperam) admonuisset. Satius esse non incipere quàm inceptum minus perfectum relinquere. Completo tamen opere: nec quemquam magis dignum quàm tua sit paternitas existimaui cui id dedicarem: tum quia saluberrima tua prudentia, morum grauitas, vite sanctitas doctrineque assiduitas: errantes fatuos mumdanis ab illecebris ad virtutis tramites: difficiles licet: possint reducere: tum vero: quia sacros ad ordines per te sublimatus et promotus, multisque aliis tuis beneficiis ditatus non potui tibi meum obsequium non coartare. Opus igitur tue paternitati dedicaui: meorum primicias laborum qui in lucem eruperunt Atque vt tua consuluerit paternatis: autoris carmina cum meis vulgaribus rithmicis vná alternatim coniunixi: et quantum a vero carminum sensu errauerim, tue autoritatis iudicium erit. Fateor equidem multo plura adiecisse quam ademisse: partim ad vicia que hac nostra in regione abundantius pullulant mordacius carpenda: partimque ob Rithmi difficultatem. Adieci etiam quasdam Biblie aliorumque autorum concordancias in margine notatas quo singula magis lectoribus illucescant: Simul ad inuidorum caninos latratus pacandos: et rabida ora obstruenda: qui vbi quid facinorum: quo ipsi scatent: reprehensum audierint. continuo patulo gutture liuida euomunt dicta, scripta dilacerant. digna scombris ac thus carmina recensent: sed hi si pergant maledicere: vt stultiuagi comites classem insiliant. At tu venerande Presul Discipuli tui exiguum munusculum: hilari fronte accipito, Classemque nostram (si quid vagum, si quid erronium: si quid denique superfluum emineat: optimam in partem interpretando: ab inuidorum faucibus: tue autoritatis clipeo tucaris. Vale. Ex Impressoria officina Richardi Pynson. iij. Idus Decembris.

¶ This present Boke named the Shyp of folys of the worlde was translated in the College of saynt mary Otery in the counte of Deuonshyre: out of Laten, French, and Doche into Englysshe tonge by Alexander Barclay Preste: and at that tyme Chaplen in the sayde College. translated the yere of our Lorde god. M.ccccc.viii. Imprentyd in the Cyte of London in Fletestre at the signe of Saynt George. By Rycharde Pynson to hys Coste and charge: Ended the yere of our Sauiour. M. d. ix. The. xiiii. day of December.

TABULA.

¶ THE REGYSTER OR TABLE OF THIS PRESENT BOKE IN ENGLYSSHE.

[VOLUME I.]

[Alexander Barclay excusynge the rudenes of his translacion, ye first lefe Barclay ye translatour to ye folys.]

[A prologe in prose shewynge to what intent this Boke was firste made, & who were the first Auctours of it.]