Cæterum: prænominatus Ramsö, per discursum et incidenter retulit, Dominum de la Ville, Gedanum abiisse, 7,000 Joachimicorum, ibidem sibi numerandorum, literis cambii acceptis: Verùm nihil, nisi fraudem et vana promissa, expertum esse: In obsidione Calmariæ latus alterum ipsi globo ictum:

Dixisse etiam, quamvis ab Angelo cœlis delapso, sibi suaderetur, ut in Suecia pedem sisteret, nequaquam tamen se facturum.

Omnes præfectos vel officiales regni Sueciæ, in Calmariæ obsidione, præter Monnichowen, vulneratos esse: Ea ex causa, quod cæteros prudentia anteiret, et eminus certare novisset. Hisce peractis, ipsum in hospitium dimisimus, et Locumtenentem, Robertum Douglis, accersi curavimus, eodem planè modo, ut supra ad præfatos articulos responsionem ejus flagitantes.

Respondit: Se et dictum Ramsö, amitinos esse: In Scotia uxorem et liberos se habere, ibidemqe mali quid perpetrasse; in Livonia, per sexennium militasse; Lubecam navi, cum qua captus erat, tendisse; Eandem, pro ut navarcha videndi copiam fecisset, cuprum et ferrum vehere.

Neqe abitus neqe conductus literas habere; et nisi in hunc Ramsö forte incidisset, ex Suecia discedendi potestatem sibi denegatam fuisse; Spatio 4 annorum, tribus mensibus exceptis, nihil stipendii se accepisse. Capitaneum suum nunc in Suecia prope Boosund commorari; Se tres septimanas solummodo in Suecia substitisse; Nicopingi verò Capitaneum suum liquisse: Et quamvis commeatum petiisset, nihil tamen, nisi, abeas, abeas, se ab eo oretenus obtinuisse. A Duce Gustavo, illum petere, minime ausum fuisse: Capitaneum suum, officia sua, Suecis ulterius promisisse: sex prætereà Capitaneos, natione Scotos, ibidem adhuc inservire: Dominum de la Barre, circa 500 Equites Suecos ducere; limites defendere; nullum alias peregrinum superesse militem.

Sex cohortes, 600 Equitum numero, ex Livoniâ proximo vere exspectari. Se audivisse, quòd in Suecia, ne unica quidem Germani militis cohors, integra sit. De conscribendo externo milite, nihil sibi constare, nisi de eo postquam comitia finem habuerint, quidpiam inaudiri possit.

Gustavum specioso illo verbo, accipietis, accipietis, creditores æra residua exigentes, prensare et pascere.

Nullas se habere literas, præter unas Mercatoris, cujusdam, et schedulam cambii, 150 Thalerorum, ad civem quendam Lubecensem, Hermannum Scheflerum; prædictam schedulam Rostochium mittendam.

De salvi conductus Stuardi literis, nihil sibi constare. Stuardum verò præter victum nihil accepisse; ibidem hiemem consumpturum.

Non esse legatum, Stuardum: Rusticos quidem ita eum nuncupare: primò ibidem à se visum.