VIII. Quo tempore Supremum Judicem Turri incluserat, alium quoque Nobilem indigenam simul in carcerem, contra Leges et sine causâ, intrusisse.
IX. Jonem Loggium (Logy) accusasse, se quoque eidem carceri mancipatum, quod requisitum Sigillum negaret sibi, nisi ad custodiendum, commissum esse.
X. Thomam Sinclerum mandatarium Comitis expostulasse cum Davide, quod de canonibus annuis Comitis à morte patris ejus et anno qui præcessit, ad octo Libras Anglicas acceperit, præter alia, id quod Comes ad Clementissimum Regem accusare decreverit.
XI. Ipsum quoque Thomam Sinclerum suo propriæ nomine questum, quod postquam literis Regiis munitus esset, quibus eum Rex, ejus ministros, bona navem et quæcunque ejus essent, in suam regiam protectionem receperat, nihilominus famulum suum Davidem Smid (Smith) comprehensum, ad sanguinem usque intra suam domum verberatum, inque infima Turris detrusum, ibique compedibus injectis, in reditum suum ê Scotia detentum fuisse. Se vero, cum primum in Orcades reverterit, interponentibus se bonis viris, statim domum suam cum suis rediisse, ibique ad finem diei permansisse, quo tunc Johannes Kroge (Craigie) filiusque sororis ejus, cum pluribus aliis se accessisse suasisseque, ut in Templum (Kirk of St. Magnus) aut aliò profugeret, ni cum suis incendio perire mallet; quò cùm se recepisset, ad jura Templi literasque tutelæ regiæ quas simul exhibuerit, nequiequam provocasse; tandem clam elapsum, Clementissimi Regis suisque amicis collectis, postulasse, ut in gratiam Regis, se ab oppressione vindicarent, legum pro se suisque præsidia sæpius inclamasse. His comitatum, ubi ad Templum rediisset, suosque ministros inde exemisset, cæsum esse sororis suæ filium. Inde interponente se Nomophylace cum aliis Primariis Viris, litem istam ita compositam, ut datis ab utraque parte prædibus, causam omnem Regis aut Comitis judicio decidendam committerent; cavisse prædibus Thomam duodecim, Davidem nullo. Cumque ille in Scotiam rediisset, Comitem decessisse; quo côgnito, Davidem prædibus istis duodecim triginta sex libras Anglicas expressisse, omnemque dilationem, quoad simul judicio Regis senatusque sisterentur, abnuisse. His ita ordinatis, eos qui Thomæ Sinclero ad Ædem Sacram protectoriis literis Regis conservandis adhæserant, octuaginta Libris Anglicis et quinquaginta solidis multasse; fuisse autem qui Davidis Thomæque verba exceperant, cum Thomas ad Legis et judicis sententiam provocaret, nimirum Nicolaum Myrium (Muir), Dominum Laurentium, Dominum Johannem Canonicum, Wilhelmum de Hedal (Heddle), Alexandrium de Suderlandia, Johannem de Krage (Craigie), Wilhelmum Yrving (Irving), Wilhelmum Flet (Flett), Adamum de Nestegaard, Christiamum de Ellingeklat (Linklett) multosque alios terræ istius Bonos viros, et presbyteros et laicos.
XII. Wilhelmum quoque Bressium (Brass), sine ullo juridico processu, nedum criminis alicujus convictum, compedibus constrinxisse, tantùm quòd ad colloquium cum Comite in Scotiam profectus esset.
XIII. Cùm plebs de Rognvaldzö (South Ronaldsey) Præsidi provinciæ suæ quereretur, de Scotorum quos Feros (wild Highlanders) appellant, nimiâ, sibique commissationibus aliisque molestiis, gravi frequentatione; professa se mori malle, quàm tantis identidem injuriis vexari, respondisse Davidem, ‘Non omnes eos uno eodemque die morituros, singulis tamen ‘diebus quoad is iis præesset, aliquos.’’
XIV. Davidem Meynerum Henricho Garoch (Garrioch) duas selibras Anglicas abstulisse, quod prædicto Thomæ in Regii diplomatis autoritate vindicanda adhæreret.
XV. Joni Simonis filio undecim solidos Anglicos, eodem die abstulisse.
XVI. Malcun Jonis (Malcolm Johnson) etiam questum, nave se bonisque aliis, pretio ducentorum nobliorum, sine actione juris spoliasse.
XVII. Prædictum Davidem Jonem Jonis filium, comprehendi curasse, adque livorem et sanguinem contusum in Turrim conjecisse, eique unam naviculam sex scalmorum, pretio duarum Librarum Anglicarum, emuuxisse, cum pluribus aliis bonis sine causâ.