Certain prayers to be used by the queen’s highness, in the consecration of the cramp-rings.

Deus misereatur nostri et benedicat nos Deus, illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri.

Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.

Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes.

Laetentur et exultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate, et gentes in terra dirigis.

Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes, terra dedit fructum suum.

Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuent eum omnes fines terrae.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum, Amen.

Omnipotens sempiterne Deus, qui ad solatium humani generis, varia ac multiplicia miseriarum nostrarum levamenta uberrimis gratiae tuae donis ab inexhausto benignitatis tuae fonte manantibus incessanter tribuere dignatus es, et quos ad regalis sublimitatis fastigium extulisti, insignioribus gratiis ornatos, donorumque tuorum organa atque canales esse voluisti, ut sicut per te regnant aliisque praesunt, ita te authore reliquis prosint, et tua in populum beneficia conferant: preces nostras propitius respice, et quae tibi vota humillime fundimus, benignus admitte, ut quod a te maiores nostri de tua misericordia sperantes obtinuerunt, id nobis etiam pari fiducia postulantibus concedere digneris. Per Christum Dominum nostrum. Amen.