INDOLES ANIMI: CORPORIS CULTUS: CIBI, CONVIVIA; SUPELLEX: RELIGIO, & SUPERSTITIONES.
SIC hostes accipiunt: at domi colunt pacem, rixasque diligenter cavent, nisi quas ebrietatis impotentia excitavit. Fortunati, si nunquam illis hanc pestem Europa importasset! Irasci ne norunt quidem, ac vehementer initio mirabantur, cum inveherentur Patres in vitia pro concione, eosque furere existimabant, qui pacatos inter auditores, & amicos, tanta contentione se jactarent. Liberalitatis & munificentiæ famam aucupantur: sua largiuntur ultro; ablata vix repetunt: nec fures aliter, quam risu & sannis ulciscuntur. Si quem, oborta simultate nefarie aliquid moliri suspicantur, non minis deterrent hominem, sed donis. Ex eodem concordiæ studio fit ut assentiantur ultro, quidquid doceas; nihilo tamen secius tenent mordicus insitam opinionem aut superstitionem: eoque difficilius erudiuntur. Quid enim agas cum annuentibus verbo & concedentibus omnia; re nihil præstantibus? Miserorum egestatem benignè sublevant; viduarum ac senum sustentant orbitatem, nisi cum senio ætas vieta marcet, vel morbus gravior incidit: tunc enim abrumpere infelicem vitam satius arbitrantur, quàm alere ac producere. Quæcumque calamitas ingruat, nunquam se dimoveri de animi tranquillitate patiuntur, qua felicitatem potissimum [276] definiunt. Inediam multorum dierum, morbos, & ærumnas lenissime & constantissimè perferunt. Ipsos partus dolores, licet acerbissimos, ita dissimulant feminæ vel superant, ut ne ingemiscant quidem: ac si cui lacryma vel gemitus excideret, æterna flagraret ignominia, neque virum, à quo duceretur, præterea inveniret, Nihil unquam amicus cum amico, uxor cum viro, cum uxore vir, queritur & expostulat. Liberos mira caritate complectuntur: sed modum non tenent; in eos enim neque animadvertunt ipsi, neque ab aliis animadverti sinunt. Hinc petulantia puerorum & ferocitas, quæ, postquàm se corroboravit ætate, in omne scelus erumpit. Quam autem erga liberos & familiares comitatem præ se ferunt, eandem cum ceteris civibus suis, ac popularibus, usurpant. Si quis amariore joco quempiam momordit, (nam dicaces vulgo sunt, & in jocos effusi) belle dissimulant, aut vicem reponunt, & absentes remordent; nam præsentes cavillari, aut coram dictis incessere, religio est. Non aliud libentiùs convicium regerunt lacessiti, quàm si hominem ingenio carere dicant. Scilicet ingenii laudem vindicant sibi; nec temere. Nemo inter illos hebes, ac tardus; quod nativa illorum in deliberando prudentia, & in dicendo facundia, declarat. Auditi quidem sæpe sunt tam appositè ad persuadendum perorare, idque ex tempore, ut admirationem exercitatissimis in dicendi palæstra moverent.
Respondet ingenio corpus, aptum membris, proceritate [278] formosum, robore validum. Idem, qui Gallis, color; tametsi corrumpunt illum unguine, & oleo putri, quo se perungunt; necnon pigmentis variis, quibus sibi pulcri, nobis ridiculi, videntur. Alios cernas naso cæruleo, genis vero & superciliis atratis: alii frontem, nasum, & genas, lineis versicoloribus discriminant: totidem larvas intueri te putes. Ejusmodi coloribus credunt se hostibus esse terribiles; suum pariter in acie metum, quasi velo, tegi: demum pellem ipsam corporis indurari, ad vim hiberni frigoris facilius tolerandam. Præter istos colores induci pro cujusque libidine ac deleri solitos, non pauci stabiles ac perpetuas avium aut animalium, putà serpentis, aquilæ, bufonis, imagines imprimunt cuti, hunc in modum. Subulis, cuspidibus, aut spinis collum, pectus, genasve ita pungunt, ut rudia rerum istarum lineamenta effingant: mox in punctam & cruentam cutem immittunt atrum è carbone comminuto pulverem, qui cum sanguine concretus impressas effigies ita inurit vivæ carni, ut eas nulla temporis diuturnitas expungat. Totæ quædam nationes, ea præsertim quæ a Tabaco nomen habet, itemque alia quæ Neutra dicitur, id constanti more ac lege usurpat, nec sine periculo interdum; maxime si est tempestas frigidior, aut debilior [347] corporis constitutio. Tunc enim dolore victi, licet eum ne gemitu quidem significent, linquuntur animo, & exanimes aliquando concidunt. Laudant oculos exiles, labra repanda & prominentia: [280] pars radunt comam, pars alunt: his nudum sinciput, illis occiput: aliis coma tota surrigitur in vertice, aliis parcè ad tempora utrimque propendet. Barbam, instar monstri, execrantur; ac si quis in mento succrescat pilus, statim vellunt. Viri æque ac feminæ imas auriculas pertundunt: & iis inaures è vitro, testisve piscium, inferunt. Quo foramen amplius est, eo censent formosius. Nunquam ungues resecant. Europæos rident, qui defluentem è naribus humorem candidis sudariis excipiant, &, Quo, inquiunt, rem adeo sordidam reservant isti? Saltantes curvant arcuatim corpus prono capite, & brachia sic agitant, ut qui farinam manibus subigunt, raucùm identidem grunnientes. Alvum infimam succingunt lato cortice, vel animantis pelle, aut versicolore panno, cetera nudi. Feminæ pelles ex humeris & collo promittunt ad genua. Zonas atque armillas, è concha veneria, quam vulgo porcellanam appellamus, aut seta hystricis non inscite contextas, gestant: torques hunc in modum confectos magno habent in pretio. Storeas è marisco (junci marini genus est) satis eleganter elaborant: iis pavimentum sternunt, in iisdem carpunt somnos, aut in vitulorom marinorum, fibrorumve mollibus exuviis. Dormiunt circa focum in mapali medio semper ardentem, si frigus est: sub dio, si æstas.
Mensam, aut cathedram, in casa tota videas nullam; in clunes subsidunt, simiarum instar: is vescentium, [282] is deliberantium, & confabulantium habitus est. Adeuntes amicos salutant inepto risu; sæpius ho, hho, hhho, conclamantes. Cum vescuntur, potum dapibus non intermiscent, neque identidem bibunt; sed semel tantùm, sumpto cibo. Qui amicos convivio accipit, cum iis neque accumbit, nec ciborum partem ullam attingit, sed epulantibus dividit: aut, si quem adhibet structorem, sedet seorsum jejunus, & spectat. Inter edendum silent: salem aversantur, & condimenta: ossa canibus projicere piaculum arbitrantur: igni cremant, vel terræ infodiunt. Si enim, inquiunt, ursi, fibri, & aliæ, quas venando captamus, feræ, ossa sua permitti canibus, & comminui, rescirent; non tam facile capi se paterentur. Adipem è pinguibus collectum cibis, abstergunt coma; genis interdum brachiisve allinunt, elegantiæ, ut aiunt, causa, & valetudinis: nam adipe non solum nitere cutem, sed corroborari membra existimant. Non alio cibo vescuntur libentius quàm Sagamita. Pulmentum est è farina, præsertim Indici tritici, confectum: admisto, quod illis condimentum præcipuè sapit, oleo. Itaque in conviviis pars dapum prima oleum, aut adeps, in quem concretum & spissum ita dentes infigunt, ut nos in panem aut pomum. Antequam illis lebetes, cortinæ, aliaque id genus vasa ærea deferrentur è Gallia, utebantur cacabis è cortice compactis; verùm quia imponi flammis non poterant impunè, hanc ad coquendas carnes artem excogitaverant. Silices plurimos [284] conjiciebant in focum, donec penitus ignem combibissent. Candentes in ollam frigida plenam & carnibus alios atque alios subinde immittebant. Ad hunc modum aqua calefacta carnes citius opinione faciliusque percoquit. Ad tergendas manus utuntur piloso canum tergo, cui illas affricant; item scobe ligni putris. Hæc matribus vice panniculorum est, ad purgandas infantium sordes; hæc instar culcitæ languidis corporibus substernitur. Vasa coquinaria, non extergunt. Quo sunt crasso pingui magis oblita, eo melius, illorum judicio, nitent. Turpe ducunt & superbum inambulare inter colloquendum. Odorem mosci graviter ferunt, & meram esse mephitim putant, præ carnis rancidæ, aut adipis mucidi frusto.
Sexcenta sunt ejus generis, in quibus longissimè recedunt ab Europæorum institutis: sed ab illorum vitiis propius absunt, eaque vel æquant, vel superant. Gulæ irritamenta, & inimicas bonæ ac sanæ menti potiones, ab Europæis mercatoribus acceperunt, quibus lucri bonus est odor, etiam ex flagitio, & scelerata nundinatione. Tandiu esse pergunt, dum adest quod edant: nihil in crastinum, aut hyemem, reponunt: nec famem valde reformidant, quia se ferre diuturnam posse confidunt. Conviviis ea lex posita consensu moribusque gentis est, ut omnia fercula consumantur. Si quis edit parciùs, & excusat valetudinem, plectitur, aut ejicitur, ut insulsus, quasi qui vivendi artem nesciat. Primaria supellectilis domesticæ [286] pars, olla est, sive ahenum, in quo carnes coquuntur. Opes lebetum numero metiuntur: nec regem Galliæ aliam ob causam initio magni æstimabant; quàm quòd plures habere ollas dicebatur. Quanta sit apud exleges, & omni freno solutos, intemperantiæ impunitas & licentia, præsertim in adolescentibus, promptum est intelligere: nam grandiores natu libidinem certis finibus circumscribunt, cùm æstus cupiditatum deferbuit: nec impune est peccanti feminæ.
Religionis apud illos neque lex ulla, neque cura. Nullo stato & certo cultu Numen prosequuntur. Esse tamen aliquod, velut in sublustri nocte, vident. Quod quisque puer aspicit in somnis, cum lucescere ratio incipit, hoc illi deinceps numen est, canis, ursus, avis. Vivendi normam & agendi plerumque ducunt è somniis; ut si quem interficiendum, exempli causa, somniaverint, non conquiescant donec hominem insidiis exceptum necaverint. Piget fabulas referre, quas de mundi opificio comminiscuntur. His implent otiosas & avidas plebis aures harioli, & circulatores nequissimi, impietate quæstuosa. Malorum auctorem genium nescio quem vocant Manitoù, ac vehementissime perhorrescunt. Hostem procul dubio generis humani, qui à nonnullis divinos honores & sacrificia quædam extorquet. Circa naturam animarum non levius delirant. Simulacra fingunt corporea, cibi & potionis egentia. Destinatum animabus versus occidentem solem, pagum credunt, in quem obita morte [288] se recipiant: & ubi epulis, venationi, & choreis indulgeant. Hæc enim apud illos summa.
Cum primum de sempiternis ignibus, & incendiis sceleri destinatis audierunt, immane quantum obstupuere: fidem tamen pertinaciter abrogabant, quòd dicerent ibi esse ignem non posse, ubi nihil ligni sit: tum, quænam silvæ alere tot ignes, tam diuturnos, possent? Hæc ratio ineptissima tantam vim apud barbaras mentes habebat, ut iis persuaderi veritas evangelica non posset. Quippe in homine carnali, ut ait è SS. PP. nonnemo, tota ratio intelligendi est consuetudo cernendi. Expugnavit nihilominus pertinaciam sacerdos acer & ingeniosus. Fidenter affirmavit inferorum terram vices obire ligni, & ipsam ardere per sese. Risu barbaræ multitudinis exceptus est. Imo, inquit, hujus Avernalis terræ frustum proferam vobis, ut, quoniam verbis divinis non creditis, vestris ipsi oculis credatis. Accendit curiositatem promissi novitas & fiducia. Convenerunt è tota regione ad diem constitutum, & in ingenti planitie, collibus instar amphitheatri cincta, consederunt. Primores gentis duodecim lecti fuere, viri graves & cordati, qui sacerdotem observarent, numquid fraudis ac præstigiarum lateret. Ille sulphuris glebam depromit, dat istis arbitris & cognitoribus tractandam: hanc oculis, naso, manu scrutati, haud dubie terram esse confessi sunt. Aderat olla cum prunis candentibus. Tunc sacerdos populo procul spectante; inhiantibus, demisso in prunas [290] naso, judicibus, excussit in carbones è sulphurea gleba particulas aliquot, quæ subito conceperunt ignem & odore fetido nares curiosas impleverunt. Hoc iterum, ac tertiò cum esset factum, assurrexit multitudo attonita, manum planam imponens ori, quo gestu summam admirationem testantur; & inferos esse dicenti Deo credidit.