[18] Quia materia est potentia tantum, ideo est una numero, non per unam formam quam habeat, sed per remotionem omnium formarum distinguentium.—In 1 sent., dist. 2, q. 1, a. 1, ad 3m.

[19] Forma accidentalis advenit subjecto jam præexistenti in actu; forma autem substantialis non advenit subjecto jam præexistenti in actu, sed existenti in potentia tantum, scilicet materiæ primæ.—In Arist. De Anima, lib. 2, lect. 1.

[20] Hæc est vera natura materiæ, ut scilicet non habeat actu aliquam formam, sed sit in potentia ad omnes.—In Arist. Metaph., 1, lect. 12.

[21] Materia prima est potentia pura, sicut Deus est actus purus.—Sum. Theol., p. 1, q. 115, a. 1, ad 2m.

[22] Ut enim ad statuam æs, vel ad lecticam lignum, vel ad aliud quidpiam corum quæ formam habent, materia et quod forma caret se habet priusquam formam acceperit, sic ipsa ad substantiam se habet et ad id quod est hoc aliquid, atque ens.—Physic., lib. 1.

[23] Materia prima est in omnibus corporibus.—Sum. Theol., p. 1, q. 8, a. 4.

[24] Oportet ponere etiam materiam primam creatam ab universali causa entium, … sed non quod sit creata sine forma.—Ibid., q. 44, a. 2.

[25] Quod autem materia prima remaneat actu post formam, non est nisi secundum actum alterius formæ.—Contra Gent., lib. 2, c. 81.

[26] Id communiter materia prima nominatur, quod est in genere substantiæ ut potentia quædam intellecta præter omnem speciem et formam, et etiam præter privationem; quæ tamen est susceptiva formarum et privationum.—De Spirit. Creaturis, art. 1. We can hardly conceive how the matter thus abstracted from all forms can be understood to remain “not under privations.” When we conceive the matter without any form, we conceive it as deprived of all forms. The thing is evident. Materia absque forma intellecta cum privatione etiam intelligitur, says S. Thomas himself, De Potentia, q. 4., a. 1.

[27] Terra autem ipsa quam feceras, informis materies erat, quia invisibilis erat et incomposita … de qua terra invisibili et incomposita, de qua informitate, de quo pene nihilo faceres hæc omnia quibus iste mutabilis mundus constat.—Confess., lib. 12 c. 8.