ŪNDĒVĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Ablātīvus Īnstrūmentī.
Arma Rōmāna.
Rōmānī, cum pūgnāre volunt, arma et tēla gerunt. Scūtīs enim sē dēfendunt; tēlīs autem, hastā, gladiō, iaculō aliōs oppūgnant. Gallus nōn scūtō, sed clipeō rotundō, sē dēfendit. Puer Britannus nōn tēlīs armīsque pūgnat, sed pūgnīs; sinistrō pūgnō oppūgnat, dextrō sē dēfendit; oppūgnāre etiam nōnnunquam dextrō potest.
Membrīs nostrīs multa facere possumus: oculīs enim vidēmus, linguā recitāmus, bracchiīs pilam iacimus, dextrā stilum vel crētam, cum scrībere volumus, tenēmus; stilō in pāginā, in tabulā crētā scrībimus.
PĒNSUM. A. Dēclīnā: sum, possum, volō, mē dēfendō. B. Respondē: (i) Quō īnstrumentō in tabulā scrībis? In pāginā? (ii) Quibus armīs Rōmānas [Transcriber's note: Rōmānus] sē dēfendit? Gallus? (iii) Quō membrō scrībis? recitās? pilam iacis? (iv) Quibus membrīs vidēs? pūgnās? (v) Utrō pūgnō tē dēfendis? alium puerum oppūgnās? (vi) Utrō bracchiō Rōmānus scūtum tenet? (vii) Quibus tēlīs Rōmānus oppūgnat? (viii) Potesne sinistrā scrībere?
VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ.
Īnfīnītīvus. Cāsus Accūsātīvus. (Quamdiū? Quam longē?)
Titus Rōmam vīsit.
Procul Rōmā agricola et Titus fīlius habitant. Hic cottīdiē ad lūdum it: bonus enim puer est et iam Graecam linguam intellegere incipit. Suam linguam bene dīcere potest, quia magistrī bene docēre possunt. Nunc tredecim annōs nātus est et Rōmam īre vult. Itaque agricola Rōmam eum dūcit. Quia Rōma procul ab agrīs abest, ambulāre nōn possunt: equī igitur eōs vehunt.
Cum ad portam Latīnam veniunt, ab equīs dēscendunt, quia viae intrā mūrum inīquae sunt et angustae. Sex deinde hōrās Rōmae manent; duās hōrās per omnēs viās eunt et antīqua aedificia spectant; multa enim ex templīs quadringentōs annōs aedificāta sunt. Deinde amīcum vīsunt et apud illum prandent. Post prandium puer spectācula spectāre vult; ad Circum Māximum igitur eunt, et spectācula trēs hōrās spectant. Tandem equōs prope portam Latīnam petunt et domum redeunt.
PĒNSUM. A. Scrībe īnfīnīntīvum et imperātīvum: ambulō, prandeō, petō, vehō, dēscendō, absum, redeō, possum, volō, intrō, dormiō, respondeō. B. Respondē: (i) Quot annōs nātus es? (ii) Quot hōrās Latīnam linguam, Gallicam linguam, mathēmaticam scientiam cottīdiē discis? (iii) Quamdiū in campō lūdis? (iv) Quot hōrās cottīdiē labōrās? (v) Quot hōrās agricola labōrat? (vi) In nostrā camerā quot passūs abest fenestra ā iānuā? (vii) In tuā camerā quot passūs mēnsa ā fenestrā abest? (viii) Quamdiū dormīs? (ix) Quot annōs noster lūdus aedificātus est? C. Tū es Titus; nārrā fābulam.
ŪNA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Nōmina et Adiectīva.
Carta Rōmae.
Rōma in septem clīvīs stat. Ibi Capitōlium vidētis, templum, ubi māgnus deus habitat. Ūnum nōs Deum habēmus; sed Rōmānī multōs deōs habent; multa igitur templa in māgnō oppidō sunt; dī enim suum quisque templum habent. Ante templum stant altae columnae; hae tēctum sustinent. Prope templum sunt multa aedificia, alia parva, alia māgna. Mūrus validus tōtum oppidum cingit et in hōc mūrō sunt multae portae. Viae ex oppidō per portās dūcunt. Via Latīna per portam Latīnam in Latium dūcit; Via Sacra praeter forum ad Capitōlium, templum sacrum, dūcit. Forum in mediō oppidō est. Extrā oppidum viae lātae et aequae sunt; sed intrā mūrum angustae et inīquae. Campī lātī et apertī sunt. In Campō Mārtiō virī puerīque lūdunt et sē exercent. Hīc stat Circus Māximus; ibi Rōmānī māgna spectācula vident; ibi equī currunt et virī pūgnant. Haec spectācula Rōmānī lūdōs vocant.