PĒNSUM. A. Dēclīnā: mē exerceō, dūcō, cingō. B. Dēclīnā: vir sacer, hoc spectāculum, māgnus deus. C. Respondē: (i) Ubi Rōma stat? (ii) Ubi dī habitant? (iii) Quot deōs nōs habēmus? (iv) Quae via ad Capitōlium dūcit? (v) Quid columnae sustinent? Quālēs sunt? (vi) Quid tēctum sustinet? (vii) Quid oppidum cingit? (viii) Quid mūrus cingit? (ix) Quō dūcit via Latīna? (x) Ubi virī sē exercent? Quis etiam ibi hoc facit? (xi) Scrībe contrārium: aequus, angustus, lūdō, exeō, abeō, campus, ager. D. Dēscrībe Rōmam.
ALTERA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ.
Cāsus Genetīvus. Adverbium.
Camera. Brūtus malus discipulus est; male pēnsum facit; lentē ad lūdum ambulat et saepe sērō venit, sed cito domum currit; nihil bene facere potest. In lūdō aut amīcē cum propinquō discipulō lūdit aut inimīcē pūgnat.
Hodiē Brūtus noster tranquillē in sellā Sextī dormit, cum subitō Sextus cameram intrat et ita exclāmat: 'Ecce, ō magister! Brūtus in meā sellā est.' Magister, 'Brūte!' inquit, 'removē tē Sextī ex sellā et tuam in sellam statim cōnsīde! Nunc recitā!' Brutus lentē sē removet, sed, 'Nūllum librum,' inquit, 'hīc habeō.' Magister respondet: 'Mūrēnae ex librō recitā!' Mūrēnae igitur librum Brūtus capit et illīus ex librō recitāre incipit. Male autem recitat et magister ita exclāmat: 'Ō īgnāvē discipule, stultē semper omnia facis neque unquam studiōsē labōrās. Nōlī tam īgnāvus esse. Cēterī hūius lūdī discipulī suōs semper habent librōs, tū autem nunquam habēs tuum. Exemplum ab illīs cape! Tū semper illōrum in sellīs sedēs, illōrum librōs habēre vīs. Venī ad mē!' Ō miserum Brūtum! Dum timidē surgit et ad mēnsam magistrī lentē appropinquat, inimīcī ēius spectāculum laetī spectant. 'Properā!' inquit magister, et ferulam sūmit.
PĒNSUM. A. Adiectīva scrībe ad haec adverbia: male, lentē, inimīcē, tranquillē, studiōsē. B. Adverbia scrībe ad haec adiectīva: bonus, amīcus, īgnāvus, miser. C. Contrāria scrībe ad haec vocābula: bene, lentē, studiōsus, laetus, semper. D. Respondē: (i) Sī fluvius lentus est, quōmodo fluit? (ii) Sī Ōceanus tranquillus est, quōmodo nauta Ōceanum trānsit? (iii) Sī sērō ad lūdum venīs, quōmodo ambulās? (iv) Quōmodo studiōsī puerī labōrant? (v) Quōmodo cum amīcō lūdis? (vi) Quōmodo contrā inimīcum pūgnās? (vii) Quālis puer īgnāvē labōrat? (viii) Quālis puer male omnia facit? (ix) Quālēs agricolae agrōs bene colunt? (x) Quōmodo lūdōs spectās? E. Respondē: (i) Cūius est haec camera? (ii) Cūius est hic lūdus? (iii) Quōrum est hic campus? (iv) Quōrum patria est Britannia? Gallia? Germānia? (v) Cūius librum habēs? (vi) Cūius in sellā sedēs? (vii) Cūius ex librō recitās? (viii) Cūius stilō nunc scrībis? (ix) Cūius sella ante tuam sellam est? (x) Cūius sella post tuam est? (xi) Cūius sella prope tuam est? (xii) Quōrum sellās circum tuam vidēs? (xiii) Cūius in sellā Brūtus dormit? (xiv) Quōrum in sellīs cēterī puerī sedent? (xv) Cūius ex librō Brūtus recitat? (xvi) Quōrum ex librīs cēterī puerī recitant? (xvii) Quōrum librōs bonī puerī habent? (xviii) Cūius ad mēnsam Brutus appropinquat? F. Tū es Brūtus; nārrā fābulam dē tē.
TERTIA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Cāsus Datīvus.
Camera.
Puerī magistrō sententiās suās dant; magister sententiās corrigit et puerīs reddit; puerī eī grātiās agunt, omnēs praeter Brūtum; nam hic nūllās notās accipit et magistrō ita dīcit: 'Cūr nūllās notās mihi dās? Cūr nūllae notae mihi sunt?' Huīc magister ita respondet: 'Quia multa in sententiīs tuīs vitia sunt, tibi nūllās notās dō. Hīs autem puerīs multās dō, quia hōrum in sententiīs pauca vitia sunt. Tū, Mārce, sententiās tuās nōbīs recitā!' Brūtus, 'Eheu,' sibi dīcit; Mārcus autem sententiās cēterīs puerīs recitat. Tum magister pulchrum librum ā mēnsā sūmit et puerīs mōnstrat et 'Vōbīs, ō puerī,' inquit, 'semper praemia dō, sī bene pēnsa facitis. Hodiē Marcō praemium dō. Venī, Mārce, et hunc librum accipe!' Laetus Mārcus librum ā magistrō accipit et ita eī exclāmat: 'Māximās grātiās, ō magister, tibi agō!'
PĒNSUM. A. Dēclīnā: nota, magister, lūdus, deus, arma, praemium. B. Dēclīnā: ego, tū, sē, hic, ille, is. C. Respondē: (i) Cuī sententiās dās? (ii) Cuī sententiās tuās reddō? (iii) Quibus magister sententiās puerōrum reddit? (iv) Quibus sententiās vestrās reddō? (v) Unde notās accipis? (vi) Cuī grātiās agis? (vii) Sī tibi stilum dō, cuī nunc stilus est? (viii) Sī magister tibi praemium dat, quid dīcis? (ix) Sī tē interrogō, cuī respondēs? (x) Quālī puerō magister praemium dat? (xi) Quibus magister librum mōnstrat? (xii) Quibus magister notās dat? (xiii) Cuī Brūtus, 'Eheu,' dīcit? (xiv) Quibus Mārcus sententiās recitat? (xv) Unde notās accipit? D. Scrībe in onmibus persōnīs: Ego magistrō librum meum mōnstrō.
QUĀRTA ET VĪCĒNSIMA LĒCTIŌ. Cāsus Ablātīvus. (Quandō?)
Diēs Puerī Britannī.
Puer Britannus prīmā hōrā ē lēctō surgit. Ex cubiculō ad prandium dēscendit. Tum domō ad lūdum it. Ibi trēs vel quattuor hōrās labōrat. Prīmum linguam Gallicam discit, deinde Anglicam, postrēmō scientiam mathēmaticam. Tandem ē lūdō exit et domum ad secundum prandium redit. Ūnam hōram domī manet. Post prandium iterum ad lūdum venit. Decimā hōrā in campum exit. Vesperī domum ad cēnam redit. Post cēnam pēnsum facit. Mox dormīre vult. Prīmā igitur vigiliā sē in lēctum iacit. Brevī sē somnō dat, et trēs vigiliās dormit. Prīmā hōrā gallus cantat; cum gallus cantat, puer nōn iam dormit; sed ē lēctō statim surgit; saepe etiam ante hanc hōram surgit, nam in lēctō manēre nōnvult. Cottīdiē māne surgit, merīdiē prandet, vesperī cēnat, noctū dormit.