[5] In sapientiam cessit, litt., tourna en sagesse, c.-à-d. leur succès leur tint lieu de sagesse, leur fit une réputation de sagesse.

[6] Tracti ruina, qui forme ici image, est employé au sens propre. Histoires, III, 29: Quæ (balista) summa valli ruina sua traxit.

[7] Ex æquo. Tacite emploie l’ablatif neutre d’un adjectif avec ex dans le sens d’un adverbe. Cf. Agricola, 15: ex facili. Le même tour existe en grec: ἐκ τοῦ εὐθέος, ἐξ ἴσου.

37. Eumdem Germaniæ sinum[1] proximi Oceano Cimbri tenent, parva nunc civitas, sed gloria[2] ingens. Veterisque famæ lata vestigia manent, utraque ripa[3] castra ac spatia[4], quorum ambitu nunc quoque metiaris[5] molem manusque gentis et tam magni exitus fidem[6]. Sexcentesimum et quadragesimum annum[7] Urbs nostra agebat, cum primum Cimbrorum audita sunt arma, Cæcilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum[8] imperatoris Trajani consulatum computemus, ducenti ferme et decem anni colliguntur. Tam diu Germania vincitur[9]. Medio tam longi ævi spatio multa invicem[10] damna. Non Samnis, non Pœni, non Hispaniæ Galliæve, ne Parthi quidem sæpius admonuere[11]: quippe regno Arsacis[12] acrior est Germanorum libertas. Quid enim aliud nobis quam cædem Crassi, amisso et ipse Pacoro[13], infra Ventidium[14] dejectus Oriens objecerit? At[15] Germani, Carbone et Cassio et Scauro Aurelio et Servilio Cæpione Cn. quoque Manlio fusis vel captis, quinque simul[16] consulares exercitus populo Romano[17], Varum tresque cum eo legiones etiam Cæsari abstulerunt. Nec impune[18] C. Marius in Italia, divus Julius in Gallia, Drusus ac Nero et Germanicus in suis eos sedibus[19] perculerunt. Mox[20] ingentes Gai Cæsaris minæ in ludibrium versæ. Inde otium, donec occasione discordiæ nostræ et civilium armorum[21] expugnatis legionum hibernis, etiam Gallias affectavere[22], ac rursus inde pulsi proximis temporibus triumphati[23] magis quam victi sunt.

[1] Sinum. Il s’agit de la presqu’île Cimbrique dont Tacite parle plus haut. Cf. [35]: Germania in septentrionem ingenti flexu redit, et la note [2].

[2] Gloria: ablatif de relation.

[3] Utraque ripa: ablatif de lieu sans in. Cf. 10, note [10].

[4] Castra ac spatia = castrorum spatia; spatia renferme l’idée de vaste étendue.

[5] Metiaris: cf. 14, note [8]. — Molem manusque, la masse et la force de ce peuple. Cf. Ann., I, 61: Prima Vari castra lato ambitu et dimensis principiis trium legionum manus ostentabant.

[6] Fidem, la foi qu’il faut ajouter à, c.-à-d. une si vaste enceinte rend croyable ce qu’on raconte de leur émigration (exitus).