ŪVA, æ, f. Raisin Epith. Maxima, peracerba gustatu. Usus: Uvæ a sole mitescunt. Uvæ gustatu peracerbæ.

ŪVĪDUS, a, um, Humide, mouillé. Syn. Humidus.

UXOR, ōris, f. Épouse, femme mariée, femme. Syn. Conjux, quam in matrimonium quis habet. Epith. Non modo avarissima, sed etiam crudelissima; fidelissima atque optima, lectissima, mima, summo loco nata, sanctissima, probatissima, superior. Phras. 1. Uxor ei peperit multos filios, son épouse lui a donné beaucoup d’enfants. Ita fecunda uxore usus est, ut filiis auctus sit pluribus; ut abundaverit multitudine filiorum. Complures ei nati sunt ex uxore filii; multos ex ea filios genuit, suscepit, sustulit. 2. Uxorem duxit, il s’est marié (en parl. de l’homme). Animum ad uxorem appulit; in matrimonium duxit virginem; matrimonio secum junxit, conjunxit; nuptiis sibi adjunxit. Cf. [Matrimonium]. Usus: Quintius a ducenda uxore ita abhorret, ut quidquam libero lectulo neget esse jucundius. Multos ex ea uxore liberos habet.

UXŌRĬUS, a, um, D’épouse, de femme mariée. Syn. Quod ad uxorem pertinet.

VĂCĀTĬO, ōnis, f. Exemption, dispense, état d’une personne dispensée des charges publiques. Syn. Feriæ, cessatio, immunitas. Epith. Commoda. Phras. Proxime erunt vacationes, bientôt arriveront les vacances. Litterariæ feriæ; justitium litterarium; stata a litterariis muniis vacatio; autumni solemnes feriæ in proximo sunt; litterario ludo suum erit justitium; scholis sua erunt alcedonia; a litterarum studiis vacabitur; respirandi a studiorum labore facultas dabitur; a studiorum labore quies erit; liberalius a studiis litterarum otium indulgebitur. Usus: Vitam beatam in omnium rerum vacatione ponimus, dans l’exemption de toute charge. Militiæ vacatio senibus est, datur. Vacatione publicorum munerum donare aliquem. Nulla Ciceroni a causis vacatio dabatur unquam. Sublatis omnibus vacationibus delectum habere militum, lever des troupes après avoir supprimé toutes les dispenses. Cf. [Immunitas].

VACCA, æ, f. Vache. Syn. Bos femina.