VALVÆ, ārum, f. pl. Battants d’une porte, porte double, à double battant. Syn. Januæ templorum. Epith. Magnificentiores ex auro, ex ebore, multæ et graves, perfectiores. Usus: In templo Herculis valvæ clausæ repagulis, subito se ipsæ aperuerunt. Patent valvæ. Cf. [Janua].

VĀNESCO, is, ere, n. Disparaître, s’évanouir. Syn. Evanesco. Cf. [Evanesco].

VĀNĬTAS, ātis, f. Futilité, légèreté, mensonge, fausseté. Syn. Inanitas, mendacium. Epith. Blanda, incredibilis. Usus: Ut vanitati veritas cedat. Levitate, vanitate, malitia exclusa. Opinionum vanitas, la vanité, la mobilité des opinions.

VĀNUS, a, um, Vide, vain, futile, frivole; faux, menteur, fourbe; vain, vaniteux. Syn. Futilis, inanis, levis, mendax, falsus. Phras. Vanus homo est, cet homme est frivole et vaniteux. Homo est longe ventosissimus; insigni futilitate et vecordia, in quo nihil grave, nihil cordatum, qui specie quavis capitur; pueriliter miratur omnia; inania puerorum delectamenta captat; cui studia ut plena vecordiæ, ita inania pleraque et fluxa sunt; qui pompis inanibus gaudet, animoque puerili spectat omnia et metitur. Usus: Vana ratio. Aruspices, vanum et futile genus hominum. Vana spe sibi illudere, se bercer de vaines espérances. Cf. [Inanis], [Mundanus], [Levis].

VĂPOR, ōris, m. Vapeur, exhalaison. Syn. Humor terrenus aut marinus extenuatus; exspiratio, anhelitus terræ. Usus: Vapores ex aquis tepefactis et agris excitantur, les vapeurs s’exhalent de la terre et des eaux. Terra semen tepefactum vapore et compressu suo diffindit, la terre entr’ouvre la semence échauffée par la pression et la douce moiteur du sol.

VĂPŌRĀRĬUM, ĭi, n. Tuyau qui, dans les bains des Romains, conduisait la chaleur (vapeur chaude) dans l’étuve.

VĀPŬLO, as, are, n. Être battu, frappé. Syn. Cædor, verberor. Usus: Omnium sermonibus vapulat, il est décrié partout. Cf. [Verbero].

VĂRĬĀTĬO, ōnis, f. Variation, changement. Usus: Plebs consules eosdem sine ulla variatione dixit, à l’unanimité des voix.

VĂRĬĒ, Différemment, diversement. Syn. Dissimiliter, diverse. Usus: Ea vis varie movetur a sideribus. Varie disputare. Varie sum affectus tuis litteris, ta lettre m’a diversement affecté.

VĂRĬĔTAS, ātis, f., Variété, diversité. Syn. Dissimilitudo, dispar ratio, mutatio, mobilitas. Epith. Admirabilis, inæqualis, incredibilis, jucunda, magna sententiarum, multa, perfecta, perspicua, propria, simplex, suavis, subtilis, summa; annuæ, innumerabiles, non optabiles, multæ. Usus: Ut in corporibus magna dissimilitudo, sic animorum maximæ varietates, de même on remarque dans les esprits des différences, des diversités plus grandes encore. Varietas est propria fortunæ. Hoc sidus multas generat, præbet, facit, suppeditat varietates. Auctores in magna varietate ac dissensione sunt constituti. Quid varietate, vicissitudine, commutatione aptius? Cf. [Mutatio], [Inconstans].