VASTO, as, avi, atum, are, a. Rendre désert, dépeupler; dévaster, ravager. Syn. Vastitatem infero, depopulor. Phras. 1. Vastatur regio omnis, toute la région est dévastée. Hostes adeo effuse populationem faciunt, nihil ut bello intactum relinquatur. Uruntur nostra et ferro flammaque omnia pervastantur. Per omnem late agrum populabundus hostis incedit, grassatur. Nocturnis incursionibus summam vastitatem efficit. Vastas ex pulcherrima regione solitudines facit hostis; agri nudantur, exscinduntur urbes, cædibus et incendiis horrent omnia. Fumant incensa passim tecta, cuncta bello sunt evastata. Vexantur urbes, ardent oppida, agri exinaniuntur. 2. Hoste in fugam acto, vastare agrum hostilem visum est, dès que l’ennemi eut été mis en fuite, on résolut de ravager le pays ennemi. Vastatione affligere opes hostium; depopulationem, vastationem inferre; vocare ad exitium et vastitatem; depopulari fines; prædari, vexare, omnia longe lateque affligere; possessiones rapinis, ferro flammaque consumere libuit. Prædatum abire in hostes visum est, et immissa armata juventute, cum magna trepidatione agrestium villas diripere ac incendere, agros urere, vicos exscindere, impetu ipso proculcare omnia ac hosti solitudinem facere. 3. Vastata sunt omnia, tout est dévasté, en ruines. Bellum in tecta urbis gestum est, muri cuniculo subruti aut ariete strati, effractæ portæ, urbs ipsa excidio ac ruinis data. Exusta passim oppida, crematæ villæ, omnia flammis ac ruinis sunt æquata. Abactæ prædæ hominum pecorumque, incendia passim facta, omnia bello exhausta sunt. Non incolæ suas urbes, non cultores habent terræ, omnia ferrum flammaque miscuit, cædeque ac incendio cuncta sunt completa; hostibus nisi nudum sterileque solum, relictum est nihil. Urbes ad solum dirutæ, atque in ipsa tecta sævitum. Omnia strata et pedibus subjecta; quidquid usui esse posset, corruptum; adeo non avaritia, sed crudelitas capta in regione grassabatur. Regio tota omni clade vastata, nihil neque intactum, neque integrum relictum, ruinis demum et ignibus deleta omnia. Cf. [Populor], [Depopulor]. Usus: Bello vastabitur Italia, tecta ardebunt, agri exinanientur. Cf. [Destruo], [Exhaurio].

VASTUS, a, um, Dépeuplé, désert. Syn. Desertus. Usus: 1. Ager propter sterilitatem incultus, propter pestilentiam vastus et desertus. 2. Immani magnitudine prodigieusement grand ou gros, vaste, énorme. Bellua vasta et immanis; vastum mare transire. 3. Incompositus, insuavis, difficilis, durus, asper, inculte, grossier, désagréable. Quidam corporis motus vasti et agrestes. Vocalium concursiones vastam et hiantem efficiunt orationem, les concours de voyelles remplissent le style d’interminables hiatus.

VĀTES, is, m. et f. Devin, prophète; devineresse, prophétesse. Syn. Fatidicus, divinus, divino spiritu instinctus, spiritu divino tactus vir. Epith. Verus, optimus. Usus: Utinam falsus sim vates! Vates, haruspices, fulguratores, interpretes ostentorum, augures, sortilegi, chaldæi, hariolatores, conjectores.

VĀTĬCĬNĀTĬO, ōnis, f. Prédiction, prophétie, oracle. Syn. Oraculum, prædictio. Epith. Falsa, vera. Usus: Sortes quæ vaticinatione funduntur. Auspicia, oracula, somnia, vaticinationes. Cf. [Divinatio].

VĀTĬCĬNOR, aris, atus sum, ari, d. Prédire l’avenir, prophétiser. Syn. Divino, futura præsentio. Adv. Impudenter. Usus: Vaticinantis in modum cecinit, excidium patriæ fatale prodens. Hæc ego conjectura prospiciens, vere vaticinari possum: magna nobis impendet malorum Ilias. Cf. [Præsagio].

VĔ, Ou. Usus: Bis, terve litteras miserat.

VĒCORDĬA, æ, f. Folie, démence; méchanceté; sottise. Usus: Color exsanguis, fœdi oculi, prorsus in facie vultuque vecordia inerat, sur tous ses traits on lisait une expression de fureur.

VĒCORS, ordis, omn. gen. Insensé; furieux; sot. Usus: Vecors repente sine suo vultu, sine dolore, sine voce constitit. Istius vecordissimi mentem cura metusque terrebant. Cf. [Excors], [Piger].

VECTĪGAL, ālis, n. Impôt que l’on paie à l’État, contribution, tribut. Syn. Portorium. Epith. Certissimum, domesticum, grande, iniquum, grave, magnum, præclarum, prætorium, stipendiarium. Integra, magnifica populi, media, minora, publica, ridicula, salva, transmarina, urbana. Phras. Vectigalibus præest, il est chargé de la perception des impôts. Illi maxime commissa, commendata, demandata est vectigalium cura. Vectigalia præcipuo, summo quodam jure tractat, exercet. Unus præcipue vectigalium curam gerit, sustinet; scripturæ præest; princeps publicanorum est. Usus: Vectigal grave provinciis imponere, irrogare, imposer, mettre un impôt. Vectigalia acerbe exigere, exercere, exiger les impôts. Vectigal pendere, pensitare, payer un impôt. Vectigalibus gravissimis liberare, levare populos, décharger ou exempter d’un impôt. Vectigal conducere, redimere. Bello affliguntur, pervertuntur, conquiescunt nostra vectigalia. Cf. [Tributum].

VECTĪGĀLIS, e, gen. com. Relatif aux impôts. Syn. Stipendiarius, tributarius, qui tributum pendere, solvere, conferre debent, qui publice aliquid pendunt. Usus: Is provinciam vectigalem nobis et stipendiariam fecit. Græcos nobis vectigales habemus. Non sunt immunes hi agri sed vectigales, soumis aux impôts. Cf. [Obnoxius].