1. VULGŌ, Généralement, en général. Syn. Passim, populariter, plerumque, magna ex parte; magnam, majorem, maximam partem. Usus: 1. Non sunt ista vulgo disputanda. 2. Aperte, palam, ouvertement, publiquement, partout, en tout lieu. Vulgo hæc fiunt, Vulgo hæc loquebantur. Cf. [Communiter].
2. VULGO, as, avi, atum, are, a. Répandre dans le public, communiquer, publier. Syn. Pervulgo, divulgo. Adv. Valde, passim. Phras. Nescio quomodo liber is vulgatus sit, je ne sais comment ce livre a été publié. Quomodo exciderit nescio, qua via in lucem prodierit, emanarit, tam studiose compressus; quomodo exierit atque in vulgus emanarit nescio. 2. Vulgata res est, la chose est connue. Ad ultimas terras pervagata, jactata sermonibus, sermonibus dissipata, trita atque celebrata res est. Usus: Vulgare morbos, communiquer, progager les maladies. Nonne voce vestra vulgatum est? Vulgati contactu in homines morbi. Cf. [Effero], [Edo], [Divulgo].
VULGUS, i, n. Le commun des hommes, la masse, la foule, le public, le vulgaire. Syn. Turba, multitudo. Epith. Incertum. Usus: In vulgus dividere tribuere pecuniam. In vulgus gratum aut ignotum esse. In vulgus id exire et emanare non volo. Valet ea res plurimum in vulgus, cette chose a beaucoup de pouvoir sur le peuple, la populace. In vulgus commendari. Populus ac vulgus imperitorum. Expertus quam vanum et levi aura mobile vulgus sit. Istius nequitia in ore vulgi est versata. Sapientis judicium a judicio vulgi discrepat, le jugement du sage diffère de celui de la multitude. Cf. [Plebs].
VULNĔRĀTĬO, ōnis, f. Blessure. Syn. Sauciatio.
VULNĔRO, as, avi, atum, are, a. Blesser, faire mal à. Syn. Saucio; plagam, vulnus impono, plagam facio, plagam injicio, vulnus infligo, vulneribus conficio. Phras. 1. Graviter hominem vulneravit, il blessa grièvement cet homme. Plagam mortiferam homini imposuit; vulnus intulit, impegit luculentum; graviter vulnere affecit hominem. Plagis sauciavit; corpus hominis plaga imposita cruentavit; graviter caput gladio percussit; injecta vel inflicta securi hominem protrivit 2. Graviter vulneratus est, il fut grièvement blessé. Sica, pugione percussus; telo ictus; multis vulneribus concisus; in adversum os telo sauciatus; æger vulneribus; vexatus vulneribus; trajectus telo, lancea transfixus; perfossus vulneribus; vulnere tardatus, retardatus; onustus vulneribus; vulnere afflictus; vulneribus exsanguis ægrum vix corpus trahit. Usus: Servi multi vulnerantur. Cf. [Saucius], [Vulnus].
VULNUS, ĕris, n. Blessure, plaie, coup. Syn. Plaga. Epith. Consulare, gravissimum, vehemens et mortiferum, voluntarium, domesticum, periculosum, recens. Phras. 1. Non magnum vulnus fuit, la blessure ne fut pas grave. Ferrum haud alte in corpus descendit; summa duntaxat cutis perstricta est. Fessum vulnere ferrum haud alte penetravit; non intactum quidem ferro corpus, attamen leviter tantum saucium erat. 2. Ex vulneribus obiit, il mourut de ses blessurès. Mortifero vulnere ictus cecidit; multis vulneribus acceptis, ac debilitato corpore et contrucidato se abjecit exanimatus; vulneribus confectus est; multis vulneribus confossus concidit; corpus multis vulneribus confectus procubuit; telo secundum tempora graviter ictus in vulnus abiit. 3. Vix sanabitur hoc vulnus, cette plaie aura du mal à se guérir. Vix recreabitur inflicta plaga; vulnus eum in omnem vitam inutilem faciet; alligari quidem et curari herbis vulnus poterit, vix tamen percurabitur. Usus: 1. Vulnus alicui inferre, impingere. Grave vulnus accipere. Vulnera adverso corpore excepta. Vulneribus confici. Vulnera divellere et retractare. Vulneribus defessus, confectus, criblé de blessures. 2. Transl. Blessure, atteinte; douleur, affliction. Alterius famæ grave vulnus imponere, inurere, infligere. Fortunæ gravissimo vulnere percuti, être frappé par la fortune d’un coup très rude. Antiqua reipublicæ vulnera sanare.
VULPĒCŬLA, æ, f. Petit renard. Syn. Vulpes parva. Usus: Fraus quasi vulpeculæ, vis leonis videtur.
VULPES, is, f. Renard. Usus: Jungere vulpes, atteler des renards, c. à d., tenter qqche d’impossible. Vulpes pilum mutat, non mores, renard change de poil, mais non de caractère. Tam facile, quam vulpes pirum comest, c. à d., impossible. (Prov.)
VULTŬRĬUS, ĭi, m. Vautour, oiseau de proie. Usus: Vulturius ejus provinciæ quæstor, questeur vautour, spoliateur de sa province.