ABJECTUS, a, um, part. v. abjicio. Abattu, abject, vil. Syn. Desertus, contemptus, neglectus, despectus, spretus, vilis, humilis. )( Se efferens. Adv. Omnino, plane. Phras. Abjecto es animo, vous avez l’âme abattue, découragée. Animo sane es afflicto, fracto, humili, demisso, perculso metu, molli, enervato, languido. Terreum quiddam in te est, et molle, quod ægritudine quasi tempestate quatiatur. Submissum, effeminatum, fractum geris animum. Cavendum tibi foret, ut ne quid timide, ne quid ignave, ne quid serviliter muliebriterque facias, at tu animo es perculso et abjecto. Pusillus ille tuus animus, fractus et dissipatus; debilitas, abjectio, timiditas humilis tui animi palam est omnibus. Quam nihil in te virtutis, nihil animi, nihil nervorum insit omnes vident. Ut te animo demittas, ut frangaris malis, ut animo consterneris, quovis incommodo perturberis, neminem latet. Nota est mœstæ, et abjectæ indolis tuæ inertia. Fractum, nescio quid, pusillum, ac ipsa malevolentia jejunum in te est. Fabula jamdudum vulgi est animi illa tui remissio ac solutio. Angustiæ pectoris tui et egestas animi parvi, languentis ac debilitati in omnium ore ac sermone sunt, tout le monde parle de votre pusillanimité. Cf. [Vilis], [Humilis]. Usus: Causam tuam abjectam excitavi. Oratio abjecta. Dii ad sensus, moresque nostros abjecti. Oratio humilis et abjecta. )( Alta et exaggerata.

ABJĬCĬO, is, jēci, jectum, ere, a. Rejeter. Syn. Depono, rejicio, relinquo, contemno, sperno, aspernor, despicio, negligo, respuo cum contemptu fere ac desperatione. Adv. Libenter, negligenter, prorsus. Usus: 1. Abjicere se humi, ad pedes Principis, se jeter à terre, aux genoux de l’empereur. Abjicere insigne regium de capite; in mare se abjicere. 2. Transl. Abrumpo cœpta, renoncer à ses projets. Consilium profectionis, ædificationem, voluntatem discendi, omnem de republica curam sibi abjiciendam putavit. 3. Animi vitia, aut virtutes exuo, devenir vertueux, vicieux. Nunc demum socordiam veterem, superbiam, timorem etc. abjicito. Ecquid spem, honestæ gloriæ studium, ingenii famam, hastam, teipsum, humanitatem omnem turpiter abjicis. Cf. [Contemno], [Relinquo].

ABJŪDĬCO, as, avi, atum, are, a. Enlever par un jugement. Syn. Judicio aliquid alteri, aut ab altero aufero. )( Adjudico. Usus: Agros, causam, fundum Prætor Caio abjudicavit. Cf. [Judicium].

ABJUNGO, is, nxi, nctum, ere, a. Séparer. Usus: Lacrymas non teneo, cum a me abjungaris, je ne fais que pleurer, depuis que vous êtes loin de moi. Abjunxit se ab illa factione. Cf. [Discedo].

ABJŪRO, as, avi, atum, are, a. et n. Nier avec un faux serment. Syn. Nego, pernego, abnuo, inficior jurejurando. Usus: Creditum, depositum, pecuniam abjurare, nier une dette, un dépôt. Cf. [Ejuro], [Abnego].

ABLĒGĀTĬO, ōnis, f. Action d’envoyer. * Usus: Ablegatione juventutis ad bellum, urbs levanda videbatur.

ABLĔGO, as, avi, atum, are, a. Envoyer, reléguer, bannir. Syn. Amando, ejicio, pello, expello, dimitto, amitto, amoveo. Adv. Aliquo, alio, foras. Usus: Odiosum hominem rus, in villam ablegavi. Consilium dimittit et ablegat. Hoc a fratris adventu me ablegat, cette circonstance m’empêche d’assister à l’arrivée de mon frère. Cf. [Pello].

ABLĬGŪRĬO, is, ivi, ītum, ire, a. Lécher. Syn. Ligurio, voro, helluor. Transl. Patria bona abligurire, dévorer son patrimoine. Cf. [Vorax], [Patrimonium].

ABLŪDO, is, lusi, lusum, ere, n. Différer. Syn. Differo, discrepo, absum, abhorreo, dissimilis sum. Adv. Multum, non multum. Usus: Hæc imago a te non multum abludit, ce portrait te ressemble assez. Cf. [Discrepo], [Dissimilis], [Abhorreo].

ABLŪO, is, lui, lūtum, ere, a. Laver. Syn. Lavo, purgo, eluo, rigo, expio, abstergo. Usus: 1. Quin tu maculas, sordes eluis? 2. Corrigo, effacer. Superioris vitæ maculas egregiis factis abluit. Perturbatio animi placatione abluitur.