CRĒDO, is, dĭdi, dĭtum, ere, a. Croire, ajouter foi. Syn. Fidem habeo, tribuo; auctoritatem tribuo, auctoritatem et fidem adjungo, mihi persuadeo. Adv. Cito de aliquo, facile, firmius, prorsus, recte de aliquo, stulte, temere pecuniam, valde, dementer. Phras. 1. Ne temere cuivis credas, ne croyez pas légèrement le premier venu. Ne cujusvis testimonio fidem adjungas; ne omnibus credulum te præbeas; ne omnibus credulitatem tuam addixeris; segnior ad credendum esto; caveas, ne fidem tibi quisque faciat, tibi aliquid persuadeat. 2. Non cuivis est credendum, il ne faut pas croire tout le monde. Quibusdam fidem et auctoritatem usta suspicio derogavit; quosdam leviores auctores rei culpa facit; sunt, quibus incerta, dubia, fluxa fides sit: quorum fide niti tuto haud possis; non cuivis adhibenda est fides. 3. Crede mihi, rem ita se habere, croyez-moi, la chose est ainsi, telle que je vous le dis. Persuasum tibi habe; induc animum; induc in animum, ita esse; pro certo habe; pro certo existima; nihil dubita; exploratum atque omnino certum habe; pro comperto habeas, velim; sit hoc apud te minime dubium; sit exploratum; pro inquisito et comperto sit, rem hoc loco esse; velim, sic habeas; tibi persuadeas, cum animo tuo constituas, in hoc statu rem esse. 4. Est vir, cui merito credi possit, c’est un homme que vous pouvez croire. Cujus conspecta fides et gravitas; est fide dignissimus; vir est suspectæ minime fidei; cujus ingens apud omnes auctoritas ac fides; cujus auctoritas magni apud omnes est ponderis; qui auctoritate valeat, floreat maxima; cujus ingens inter testes nomen; cui vel injurato credas. Cf. [Auctoritas]. Usus: 1. Aiunt, nervos atque artus esse sapientiæ, non temere credere. Adduci non possum, ut somniis credam. Non credo de numero militum. 2. Concredo, committo, confier. Se alicui, sua consilia; res omnes alienæ fidei; arcana libris; nocti se credere. Cf. [Fides], [Judico], [Firmus], [Certus].
CRĒDŬLĬTAS, ātis, f. Crédulité, facilité à croire. Syn. Credendi facilitas, animus simplex, credulus. Usus: Credulitas error potius est, quam culpa, et in optimi cujusque animum facillime irrepit.
CRĒDŬLUS, a, um, Crédule, simple. Syn. Simplex, antiqui moris homo, qui facile credit. )( Prudens, sapiens. Usus: Verba mihi dari facile patior, meque libenter præbeo credulum. Creduli et improvidi juvenes. Cf. [Incautus].
CRĔMO, as, avi, atum, are, a. Brûler. Syn. Incendo, exuro, comburo, deuro, in ignem aliquid infero, flammis torreo.
CRĔO, as, avi, atum, are, a. Créer, engendrer, produire. Syn. Procreo, gigno, facio. Adv. De integro censores, injuste periculum, rite consules. Phras. 1. DEUS hunc mundum creavit, DIEU a créé cet univers. Ex nihilo procreavit; rerum omnium potentissimus ac sapientissimus opifex hoc pulcherrimum naturæ regnum ex nihilo condidit, effecit; commune hoc DEI ac hominum domicilium DEI consilio jussuque repente ex nihilo constitit; rerum hanc universitatem, qua omnia continentur, nullis ex elementis, nullis ex principiis molitus est DEUS; mundi hujus moles immensa non manibus hominum, sed DEI imperio surrexit; quidquid hic videmus, de nihilo natum est DEO imperante; DEUS est, qui cœlum et omnia, quæ cœli ambitu continentur; qui supera, media, infima condidit, architectatus est, ex nihilo excitavit, formavit, finxit. 2. Regem creant, ils le créent roi. Regem appellant, regem jubent, regnum ei deferunt; regem renuntiant; diadema ei imponunt; regem faciunt, dicunt; summam imperii ad eum deferunt. Usus: Artis proprium est creare et gignere. Periculum alicui creare. Luxuries in urbe creatur. Consules et prætores creantur. Errorem sæpe creat similitudo. Cf. [Facio].
CRĔPĬDA, æ, f. Sandale. Calceamenti genus. Usus: Statua Scipionis cum chlamyde et crepidis. Ne sutor supra crepidam, chacun son métier. (Prov.).
CRĔPĬDĀTUS, a, um, Qui porte des sandales. Syn. Soleatus.
CRĔPĪDO, ĭnis, f. Môle, jetée; rivage. Syn. Ora terræ, quæ alluitur aqua, vel ripa paulo eminentior. Usus: Pirata ad omnes urbis crepidines accessit.
CRĔPĬTŬS, ūs, m. Bruit retentissant, craquement. Syn. Sonus collisione excitatus, aut percussione. Epith. Honesti, liberi. Usus: Pallor et tremor et dentium crepitus consequitur. Inter plagarum crepitum doloremque. Stoici aiunt, crepitus æque ac ructus liberos esse oportere.
CRĔPO, as, ui, ĭtum, are, n. Rendre un son, craquer. Syn. Percrepo.