DĒCĬPĬO, is, cēpi, ceptum, ere, a. Tromper, abuser. Syn. Capio, circumvenio, fraudo, circumscribo, alicui impono, fallo, supplanto, fucum facio, in fraudem impello, in errorem induco, verba do, errorem objicio, errorem incutio, in fraudem deduco, aucupor, induco, eludo. Phras. 1. Non erat, quod me deciperes, vous ne deviez pas me tromper. Spem falleres; per dolum atque insidias ageres; meam imbecillitatem aucupareris; in fraudem impelleres; me ludificares, destitueres, adversariis traderes; omni fraude et perfidia falleres, improbissime fraudares. 2. Sentio me a te deceptum, je sens que vous m’avez attrapé. Sentio, me tuis retibus captum, circumscriptum, illusum, destitutum, inductum, circumventum; captionibus tuis deceptum; tuis laqueis irretitum; fallaciis abductum, in fraudem inductum; fraude irretitum, circumventum, captum. 3. Artes decipiendi omnes tenes, vous connaissez toutes les manières de tromper. Totus ex fraude et mendacio factus videris; ex fraude, fallaciis, mendaciis totus constare, consutus esse videris; ad omnem fraudem callidus, fallax, et omni artificio simulationis eruditus; ingenio ad fallendum parato; qui nihil nisi dolos, fallacias, machinas, præstigias animo disponas; nonnisi dolos nectas, intendas; non tam virtute, quam dolo contendas; insidiis nitaris. 4. Facile est, puerum decipere, il est facile d’abuser un enfant. Facile est, puerum in fraudem conjicere, deducere; puero errorem offundere; fucum facere, caliginem offundere puerorum mentibus; insidiis captare; dolis ludere; dolis ductare; fallaciis irretire; fallaciis eludere; in fraudem illicere; lactare verbis fallacibus; verba dare puero; falsa spe producere puerum; in errorem ducere; dolis incessere; circumducere puerum; facile est obrepere imprudenti; verba ex insidiis imprudenti dare; puerum dolo capere; in fraudem implicare. 5. Graviter decepit, il l’a gravement trompé. Fraudem concepit, suscepit maximam; fraudem fecit, admisit sane turpissimam; dolos consuit non paucos; dolum commolitus est, adhibuit nefarium; fallaciam intendit dictu audituque fœdam; fraude ac dolo aggressus est nefario; fraudem struxit, commentus est sane atrocem. 6. Deceptus sum vehementer, j’ai été fortement attrapé. Opinio me fefellit; falsa me opinio tenuit; ductus sum falsa spe, spes me frustrata est; in fraudem incurri, incidi; in fraudem delatus, deductus, inductus, conductus, conjectus sum; pro re vera falsam spem domum retuli; per imprudentiam, aliena perfidia deceptus sum; circumscriptus ac circumventus sum; error est mihi objectus; dolo captus sum; mendaciis oneratus sum; ludificatus et emunctus sum probe; fucus mihi factus est; in fraudem illectus; in errorem implicatus; in fraudem impulsus sum; in fraudem delapsus sum. Usus: Spem meam admodum decepit. Cf. [Fallo], [Fraus].
DĒCĪSĬO, ōnis, f. Arrangement, accommodement, transaction. Syn. Transactio. Usus: Decisionis arbiter Cæcilius.
DĒCLĀMĀTĬO, ōnis, f. Déclamation, exercice oratoire. Syn. Domestica et umbratilis exercitatio, qua tirones eloquentiæ a magistro exercentur. Epith. Quotidiana, senilis, vulgaris, pervulgata. Usus: Vulgaris, pervulgata declamatio.
DĒCLĀMĀTOR, ōris, m. Déclamateur. Usus: Quis eum declamator ad clepsydram latrare docuit? Videor mihi cum aliquo declamatore disputare. Declamator de ludo.
DĒCLĀMĀTŌRĬUS, a, um, Déclamatoire. Usus: Pueri declamatorio illo genere delectantur.
DĒCLĀMĬTO, as, avi, atum, are, n. et a. Déclamer, s’exercer à la parole. Usus: Græci annos plures sedentes declamitant.
DĒCLĀMO, as, avi, atum, are, n. et a. Déclamer; crier, criailler contre qqn. Syn. In declamationibus exerceor, exercitatione quasi ludicra prædisco et meditor. Adv. Impune in quemvis, vehementissime. Usus: Insanus ille contra me vehementer declamavit; causam declamare.
DĒCLĀRĀTĬO, ōnis, f. Déclaration, manifestation. Epith. Jucundissima. Usus: Liber iste quantam habet declarationem amoris erga me tui!
DĒCLĀRO, as, avi, atum, are, a. Rendre clair; nommer, proclamer. Syn. Significo, planum facio, demonstro, ostendo, indico; pronuntio. Frequentius ad facta pertinet, quam ad dicta. Adv. Aperte, apertius litteris, facilius benevolentiam, obscure, parum, plane, maxime. Usus: Populus universus me consulem declaravit. Declaravit eo facto, quanti me faceret. Declarant ista acumen ingenii tui. Abundantia et satietas rerum copiam declarat. Mentem tuam illis litteris non satis declarasti. Cf. [Aperio], [Significo], [Explico].
DĒCLĪNĀTĬO, ōnis, f. Action de se détourner; aversion, répugnance pour qqche. Syn. Flexio. Epith. Honesta periculi, naturalis, parva. Usus: Nullum animal est, cui non sua appetitio naturalis est et declinatio. Declinatio brevis a proposito.