DĔCŌRĒ, Convenablement, décemment. Syn. Decenter. Usus: Loqui ad rerum dignitatem apte et decore.

DĔCŎRŌ, as, avi, atum, are, a. Décorer, orner, honorer. Syn. Celebro, orno, honesto. )( Dedecoro. Usus: Hos majores nostri omni laude, triumpho, honoribus decorarunt, auxerunt, honestarunt. Cf. [Orno], [Honesto], [Colo].

DĔCŌRUM, i, n. Bienséance, convenance, décorum. Syn. Decus. Usus: Ut in vita, sic in oratione nihil est difficilius, quam quod deceat. Scio, quid gravitas vestra, quid hæc advocatio, quid ille conventus, quid dignitas populi Romani, quid periculi magnitudo, ætas mea, honos, decorum denique postulet. Cf. [Indecorum], [Decet].

DĔCŌRUS, a, um, Convenable; beau, orné. Syn. Decens, conveniens, consonus. Usus: Mihi eo ire decorum visum non est. Aurum et ad usum aptum est, et ad ornatum decorum. Nihil magis decorum, quam æqualitas universæ vitæ. Quod non decorum est, nec Diis dignum.

DĒCRĔPĬTUS, a, um, Décrépit. Syn. Senectute confectus, invalidus, qui summa senectute est. Usus: Tristis ac decrepitus senex.

DĒCRESCO, is, crēvi, crētum, ere, n. Décroître, diminuer. Syn. Subsideo, decedo. Usus: Conchylia omnia cum luna crescunt et decrescunt, seu exhauriuntur.

DĒCRĒTUM, i, n. Décision, jugement, décret. Syn. Consultum, scitum, interdictum. Epith. Egregium, justum, interpositum, severum, liberalissimum, obsignatum, præclarum, stabile, fixum, ratum, vetus. Decreta amplissima atque ornatissima, divina atque immortalia, falsa, firma, gravissima, honestiora, honorificentissima, magnificentissima, multa, nova, ornatissima, superiora. Usus: Decretum facere, interponere. Decreti tabulas figere. Quis consulum illorum decretum comprobabit; honestissimum a senatu decretum abstuli, obtinui. Cf. [Consilium], [Sententia].

DĔCŬMA, æ, f. Dîme, 10ᵉ partie de ses biens que l’on paie au fisc. Syn. Decima pars, quam arator decumano dat. Epith. Certæ, magnæ, reliquæ. Usus: Decumas conducere, exigere acriter. Dare decumas, et accipere. Decumis rempublicam defraudare.

DĔCŬMĀNUS, i, m. Fermier des dîmes, publicain. Syn. Publicanus, qui decumas exigit. Epith. Ministri ac satellites cupiditatum suarum, principes et quasi senatores publicanorum. Usus: Omnia consumis cum decumano.

DĒCUMBO, is, cŭbŭi, cŭbĭtum, ere, n. Se mettre au lit, se coucher. Syn. Cubo, jaceo. )( Sto. Usus: Honeste, turpiter decumbere. Cf. [Cubo].