1. DESPECTŬS, ūs, m. Mépris. Usus: Despectui et ludibrio esse omnibus.
2. DESPECTUS, a, um, Méprisé. Syn. Contemptus, abjectus. Cf. [Contemptus], [Vilis].
DESPĒRANTER, En désespéré, avec désespoir. Usus: Desperanter mecum locutus est.
DESPĒRĀTĬO, ōnis, f. Désespoir. Epith. Diuturna, falsa, magna. Usus: Desperatio est ægritudo sine ulla rerum exspectatione meliorum. A desperatione ad spem me vocarunt. Tanta est rerum omnium amissio, et recuperandi desperatio.
DESPĒRO, as, avi, atum, are, a. et n. Perdre toute espérence, désespérer de. Syn. Diffido, spem perdo in perditis; ac desperatis habeo, animo cado, hastam abjicio, a spe absum. )( Spero, confido, spem habeo. Phras. 1. Desperatis medicina adhibenda non est, il n’y a point de remède au désespoir. Perditis jam, et in laqueum collum inserentibus; qui animo plane concidere; magna desperatione affectis; desperatione torpentibus, deploratis ac prope depositis; conclamatis, animo labentibus, qui malis obruti animos despondere, ægre medicinam afferas. 2. Tametsi pauperrimus sim, non tamen desperabo, bien que je sois dans la plus extrême pauvreté, je ne désespèrerai point. Etsi me fortuna iis orbavit rebus omnibus, quæ carissimæ sunt in vita, non faciam tamen, ut omnem spem abjiciam. Etsi fortuna mihi carissima quæque abstulit, eripuit, ademit, non tamen committam, ut ipse me plane deseram atque destituam; ut ab omni spe animum abducam; ut ad desperationem adducar, redigar. Ut cætera eripuerit fortuna, spe tamen salutis orbare me non poterit. Fortuna equidem adversa premor, nec tamen nihil spero. Licet exclusa spes omnis videatur, meliorum tamen rerum spe aliqua nitor etiamnum, sustentor, fulcior. 3. Desperarunt de magnis illis consiliis, ils désespérèrent de leurs grands desseins. Ex alta spe deciderunt; ex magna spe deturbati, dejecti, detrusi, depulsi jacent; spem illam, quam susceperant ingentem, abjecerunt, deposuerunt; non, ut antea, spe tenentur; non eos, quæ antea spes alit, fovet, pascit; spes omnis jam abiit, discessit, evanuit. Nulla prorsus jam spes est, quæ illos sustentet; firma se niti spe putabant, ea quam sit imbecillis, nunc intelligunt. 4. In tanta rerum iniquitate desperaret alter, dans de telles difficultés, un autre perdrait toute espérance. Spe excideret; ad desperationem perveniret, adduceretur; animos aliorum desperatio incesseret; desperatione torperet alter; spem salutis damnaret; nullius salubris consilii patiens esset; spem amitteret; spem sibi ademptam, spei nihil superesse, reliquum esse lamentaretur. In tam perdita re spes alium tota desereret, destitueret, a spe decideret alius, spem in perpetuum amitteret; præcisam sibi spem omnem, abscissum omnium rerum respectum clamitaret; in tam perturbata temporum calamitate, in exigua spe esset alius; in exigua spe traheret animam. 5. Desperatum est, c’est fini. Cf. [Actum est]. Usus: Nec temere desperandum est propter ignaviam, nec minus confidendum propter cupiditatem. Honores, vitam, salutem desperare. Desperatus morbus. Homo a se ipso desperatus, a cæteris relictus. Cf. [Spes].
DESPĬCĀTĬO, ōnis, f. Mépris, dédain. Syn. Contemptus, despicatus, despicientia. Usus: Odia, despicationes adversantur voluptatibus. Cf. [Contemptus].
DESPĬCĀTŬS, ūs, m.(dat. sing.). Mépris. Syn. Despicatio. Usus: Despicatui habere, mépriser. Si quis despicatui habetur, Mysorum ultimus dicitur.
DESPĬCĬENTĬA, æ, f. Mépris. Syn. Contemptio. Usus: Totam vim bene vivendi in despicientia rerum externarum collocemus.
DESPĬCĬO, is, spexi, spectum, ere, a. Mépriser. Syn. Contemno, negligo, despicatui habeo. Usus: 1. Omnes despicit, hominem præ se neminem putat. Omnia despicere et pro nihilo putare. 2. Video, cerno, animadverto, voir, remarquer. Res tot, tam varias in illa reipublicæ potestate sponte despexi. Despexit, quid illi moliantur. Cf. [Contemno].
DESPŎLĬO, as, avi, atum, are, a. Dépouiller, spolier. Syn. Spolio. Usus: Templa despoliare. Cf. [Spolio].