DĬRĬBĔO, es, ŭi, bĭtum, bere, a. Trier, classer, compter. Syn. Distribuo, dinumero, discerno, separo. Usus: Dum tabellæ diribentur, pendant qu’on dépouille le scrutin.
DĬRĬBĬTĬO, ōnis, f. Compte, relevé (des votes). Syn. Distributio. Usus: Populi diribitio jam non exspectetur.
DĬRĬBĬTOR, ōris, m. Scrutateur. Syn. Distributor, qui populum in suas classes ad ferenda suffragia distribuit. Usus: Vos rogatores, diribitores, custodes tabularum fuistis.
DĪRĬGO, is, rexi, rectum, ere, a. Diriger; disposer, ordonner. Syn. Refero, constituo, ordino, dispono. Phras. Omnia ad utilitates suas dirigit, il tourne tout à son utilité. Cursum vitæ omnem ad seipsum refert. Utilitas illi vitæ regula est; studia sua utilitatis regula metitur; vitam suam ita gubernat, ita moderatur, ut ab utilitate ne usquam discedat. Nihil ille spectat, nisi utilitatem suam; eam ille longissime antefert rebus omnibus; eam ille rerum omnium primam ducit, antiquissimam habet; omnem suum conatum ad opes parat atque meditatur; actiones omnes ad unam utilitatis rationem exigit. Usus: 1. Omnia ad rationem et artem dirigere. Ad similitudinem pictor artem manumque dirigit. Ad illam cynosuram vitæ tuæ cursum dirigas. 2. Metior, delinio, describo, æstimo, circumscribo, conformer, régler. Turpe est officium utilitate dirigere, non honestate. Omnia voluptate dirigunt Epicurei, les Épicuriens rapportent tout à la volupté. Cf. [Moderor], [Collineo].
DĬRĬMO, is, rēmi, remptum, ere, a. Partager, séparer; rompre. Syn. Divido, distraho. )( Conjungo. Adv. Acerbe, impudenter. Phras. Diremit amicitiam, il rompit les liens de l’amitié. Disrupit amicissimam vitæ conjunctionem; suavissimam vitæ societatem disturbavit. Cf. [Amicitia]. Usus: Hanc nostram societatem, hanc suavissimam vitæ conjunctionem falsis criminibus dirimere malevoli. Nox prœlium, iras, rixas diremit.
DĪRĬPĬO, is, ripui, reptum, ere, a. Mettre à sac, piller. Syn. Prædor, aufero, rapio. Phras. Urbs direpta est, la ville fut saccagée. Direptioni et incendiis relicta; omnibus parietibus disturbata, aut incensa; excisio, inflammatio, eversio, depopulatio, vastitas agris tectisque illata est; direptum auri argentique pondus ingens, detracta corporibus ornamenta, nihil in ædibus omni luxu atque opulentia instructis intactum est relictum; expilata urbs, nudata, exhausta, depopulata; expoliata fana, domus pecuniis spoliatæ et exinanitæ. Discurrit ad prædam miles, fit auri argentique fœda direptio, victores rapiunt aguntque quidquid a flamma intactum, prædas undique exsorbent. Populata urbs vexataque, compilatæ domus, præda improbissime egesta. Oppidum prædæ datum, fortunis illatæ manus, miles rapto vivere assuetus, et in præda ac sanguine diu versatus, ferre agereque quidquid ignis reliquum fecisset, cœpit, prædamque avertere. Cf. [Depopulor], [Depeculor], [Destruo], [Vasto], [Præda]. Usus: Expilare, vexare, diripere socios, patrimonium alterius.
DĪRĬTAS, ātis, f. Cruauté, barbarie. Syn. Crudelitas. Usus: Homo omni diritate et immanitate deterrimus. Cf. [Crudelitas].
DĪRUMPO, is, rūpi, ruptum, ere, a. Fracasser, briser; rompre. Syn. Dirimo, rumpo. Adv. Repente. Usus: Societatem, amicitiam dirumpere. Dolore prope se disrupit. Homo diruptus, dirutusque; infelix. Cf. [Rumpo].
DĪRŬO, is, ŭi, ūtum, ere, a. Démolir, renverser, détruire. Syn. Excido, exscindo, everto. Usus: Diruere, ædificare. Cf. [Destruo].
DĪRUS, a, um, Cruel, barbare. Syn. Ferus, crudelis, immanis, infestus, infaustus. Usus: Quæ augur injusta, nefasta, vitiosa, dirave edixerit, irrita, infectaque sunto. Cf. [Crudelis].