Dubitantis formulæ, Formules de doute: Quid ergo est? nondum satis constat, molestiæne plus, an, etc. Age jam, molestiæ plus id afferet, an, etc Quid faciam, aut quo me pacto geram? Nunquam in majori dubitatione fui. Tria sunt autem: Arpinum eam, an Romam, an Tusculum? Quid igitur est? Romæ manebo, an Arpinum abeam? Utrum molestiæ plus, an periculi subibo? Molestiæ plus, an discriminis instet, incertum habeo, hæreo, res mihi in incerto est.

DŬBĬUM, ii, n. Doute, hésitation. Syn. Dubitatio, difficultas, controversia. Phras. 1. Dubium movit de ea re, il a élevé des doutes sur cette affaire. Dubium fecit; rem in dubium vocavit, revocavit; rem in dubitationem adduxit; dubitationem injecit, attulit; scrupulum injecit; incertam rem effecit; rem in controversiam vocavit, adduxit, deduxit. 2. Dubium de re exortum est, des doutes se sont élevés sur cette question. In dubium adducta res est; res in dubium venit; in controversiam, in contentionem venit; res in disceptationem venit; orta est de re controversia; de ea re controversia exstitit; dubitari cœptum de re; res in dubium, in contentionem vocata, revocata est. 3. Dubium esse de re potest, la chose est douteuse. Res dubitationem habet; in contentione posita est; in controversia versatur; in disceptationem cadit; res in conjectura posita est; in dubium, contentionem vocari potest; in disceptationem venire potest; res in disceptatione versatur. 4. Rem in dubio relinquo, je laisse la chose douteuse. Rem in medio relinquo; in opinione relinquo; rem ut incompertam, et in opinione positam in medio relinquo; rem ut in incerto positam, et parum exploratam affirmare mihi religio est. 5. Sine dubio, sans doute, assurément; sans hésiter, sans balancer. Sine dubitatione; dubitatione sublata; nulla interposita dubitatione. 6. Est in ea re magnum dubium, cette chose est tout à fait douteuse. Nihil vidi, quod minus explicari possit; residet ea de re non tenuis scrupulus; o rem odiosam, et inexplicabilem, in qua summa obscuritas! Ea res, cum in consultationem venit, mihi tenebræ sunt, expedire non possum; ea res in diversum me trahit, suspensum me tenet, detinet; incertus sententiæ sum; animus mihi pendet, dubitatione æstuat, Cf. [Dubito]. Usus: Rem in dubium vocare. Dubium facere. Dubium non habere. Res in dubium venit; in dubio est; sine dubio tibi accedam. Cf. [Dubitatio], [Dubius].

DŬBĬUS, a, um, Douteux, incertain. Syn. Incertus, anceps, controversus, lubricus, ancipiti cogitatione distractus. Habens dubitationem. )( Certus. Phras. 1. Dubium est, quis sit belli eventus futurus, on ne peut prévoir quelle sera l’issue de la guerre. In dubio est; est, cur dubitetur; dubitationem res habet; ambiguum est; in dubio versatur; in ambiguo; in ancipiti positum est; plane non constat, non patet, non liquet; apertum, perspicuum, dilucidum non est; dilucide non patet; divinare non licet; certe conjicere, augurari, affirmare non licet; certa conjectura non est; exploratum non est, quis sit belli exitus futurus. Belli exitus suspensum adhuc habet animum; animum exspectatione suspendit; suspensum me tenet, detinet. De belli eventu potest ambigi. In dubium vocari potest eventus belli; in dubium venire potest exitus belli. Exitus belli in dubitationem adduci potest. In utramque partem judicari de belli exitu potest. Anceps, dubia, ambigua, incerta, difficilis, admodum obscura, quæ obscuritatis et erroris habet plurimum, de belli eventu divinatio est; de belli eventu conjectura est non aperta, non simplex, non perspicua; de belli eventu parum certa opinio est. Con ecturam de belli exitu facere cui licet? quo res belli casura sit, utram in partem inclinatura victoria, nemo dispicit, intelligit, novit. Exitum belli certa ratio non ostendit, non promittit. Cf. [Incertus], [Dubito]. 2. Dubius est amicus, cet ami est douteux. Dubius, suspensæque ex fortuna fidei amicus; cujus incerta, ambigua, nec explorata satis fides; cui amicitia ex fortuna pendet; cujus fide niti haud tuto possis; cujus amicitia in casu posita est; fortunæ amicus, non homini. Usus: In ea re minime dubia tricatur. Eorum, quæ dubia sunt, rationes; quæ certa exempla afferentur. Dubium non habeo.

DŬCENTI, æ, a. Au nombre de deux cents.

DŬCENTĬES, Deux cents fois. Usus: Sestertium amplius ducenties retuli.

DŪCO, is, duxi, ductum, ere, a. Conduire. Syn. Deduco, sumo. Adv. Extrinsecus, omnino, publice, recte, bipartito, maxime, nimium, diu. Phras. Duxit uxorem, il a pris femme, il s’est marié. Uxorem sibi adjunxit; matrimonio sibi junxit virginem; domesticum fœdus junxit cum virgine. Cf. [Matrimonium]. Usus: 1. Viri fortes, qui ordines, exercitum duxere. 2. Adduco, induco, amener à. Ita me tua oratio ad credendum ducit. 3. Judico, censeo, existimo, estimer, penser, juger. Ducere aliquem in hostium numero. Parvi, despicatui ducere; neminem præ se hominem ducere. Humana omnia præ se ducit. 4. Produco, profero, protraho, traho, traîner en longueur. Ducere tempus, ducere bellum. 5. Derivo, conduire. Ducere aquam per fundum alterius. 6. Concipio, prendre, recevoir. Ducere, trahere, sumere opinionem, suspicionem in aliqua re. 7. Obtineo, obtenir. Similitudinem ex aliquo ducere. Commendationem e scelere ducit. 8. Abeo latenter, s’en aller. A gradibus, a domo se duxit. 9. Rapio ad supplicium, mener (en prison, au supplice). Hominem duci jussit. 10. Nuptiis aliquam mihi adjungo, se marier, épouser. Duxit Terentiam. 11. Se laisser conduire, entraîner. Duci opinione, errore, laude, gloria. 12. Promiscue, locutions diverses: Nomen a regione duxit. Spiritum et vitam ducere. Initium e re ducere. Vires ducere. Gloriæ, dedecori sibi aliquid ducere.

DUCTO, as, avi, atum, are, a. Mener, tromper, duper. Usus: Ductare aliquem dolis. Cf. [Decipio].

DUCTOR, oris, m. Conducteur, chef. Syn. Dux, qui ordinem ducit. Usus: Quoties ductores nostri ad mortem non dubiam cucurrerunt.

DUCTŬS, ūs, m. Action de conduire, de diriger. Usus: Ductus aquarum, aqueduc. Ductus oris, expression de la bouche. Alterius ductu aliquid facere.

DŪDUM, Précédemment, auparavant. Syn. Jam pridem, multis ante tempestatibus. Usus: Dudum circumrodo, quod devorandum est.