HUC, Ici (avec mouv.). Syn. Ad hoc, ad hanc rem. Usus: 1. Huc te pares, hæc cogites. 2. Horsum, çà et là, de tous côtés, en tous sens. Huc hominem et illuc rapere. Rem huc adduxi.

HUI, Oh! Ho! Admirationis et optationis vox. Usus: Hui, quam hoc velim scire!

HŪJUSMŎDI, De cette sorte, tel, semblable. Syn. Id genus, hujus exempli.

HŪMĀNĒ, Humainement. Syn. Humaniter, benigne. Usus: Fecisti humane, quod.

HUMĀNĬTAS, ātis, f. Humanité, douceur, bienveillance. Syn. Lenitas, facilitas, comitas, urbanitas, suavitas morum, morum atque sermonum lepos, benignitas, placabilitas, mansuetudo; item: Eruditio, doctrina; item: Natura humana, indoles, ingenium humanum. Epith. Communis, digna scientia, in aliquem excellentior, mira, multa, politior, singularis, summa, tanta. Phras. Cæsar rara erat erga omnes humanitate, la bonté de César pour tout le monde était prodigieuse. Cæsar præter multas virtutes, quibus floruit, ea fuit humanitate, ut nihil supra posset; ejus humanitatis fuit, ut nemo cum illo conferendus, comparandus, æquandus esset; ea præditus fuit humanitate, ut nemo par illi fuisse videatur. Humanitate Cæsar excelluit, omnibus antecelluit, præstitit; omnes vicit, superavit. Nihil Cæsare humanius. Humanitatem Cæsar ita coluit, ut nemo magis. Cæsare nemo fuit ad humanitatem propensior. Cæsar proprio quodam naturæ munere factus ad benignitatem videbatur. Singularem in comitate morum, ac præcipua quadam laude dignum jure Cæsarem duxeris. Laudem suavissimæ comitatis præter cæteros Cæsar tulit. Laus humanitatis et comitatis uni maxime Cæsari debetur. Qui sit Cæsari humanitate præferendus; qui plus habeat, ostendat humanitatis; in quo plus, quam in Cæsare humanitatis sit, resideat; Cæsare qui magis ad humanitatem propendeat; qui humanitatis laude sit Cæsare præstantior; qui præstaret, antecelleret humanitati Cæsaris, neminem reperiri posse puto, neminem adhuc novimus. Nemo Cæsarem humanitate vincere potuit. Nemo unquam Cæsare humanitate magis abundavit. Nemo fuit Cæsare humaniore sensu. Cf. [Humani mores]. Usus: 1. Nemo Catone commodior, comior, moderatior fuit ad omnem rationem humanitatis et morum suavitatem; humanitatem alicui tribuere, habere. Difficillima est illa societas gravitatis cum humanitate. 2. Natura humana, ingenium, indoles humana, affections de l’homme, sentiments humains, bonté. Humanitatem omnem exuere, abjicere, exstirpare. Petere veniam errato ex humanitatis communis jure et misericordia. Omnem humanitatis sensum amittere. 3. Eruditio, doctrina, artes politiores, instruction, éducation, politesse, urbanité. Artes, quibus ætas puerilis ad humanitatem erudiri solet. Homo humanitate politus, neque communium litterarum et politioris doctrinæ expers. Cf. Humaniores litteræ, les humanités, classe de belles-lettres. Pro: humanitatem assumere, prendre la forme humaine, rectius dices: humanam induere naturam, hominum se natura formaque induere. Cf. [Humanus].

HŪMĀNĬTER, Humainement. Syn. Humane, benigne, vultu benigno, omni genere humanitatis, quod vultu ac verbis exprimi potest, quam licet humanissime; eo vultu, qui facile gratiam ineat, benevolentiam conciliet; hominum animos amore devinciat, ad amandum alliciat. Usus: 1. Humaniter fecit, quod ad me venit, il a bien fait de venir me voir. 2. Avec résignation: Sin aliter acciderit, humaniter feremus, si l’affaire tourne autrement que nous ne l’avions pensé, nous le supporterons avec résignation.

HŪMĀNĬTUS, Conformément à la nature humaine. Syn. Humano more, ut solet, ut fere fit. Usus: Siquid humanitus acciderit.

HŪMĀNUS, a, um, D’homme, humain. Syn. Ad hominem pertinens. )( Inhumanus. Affabilis, benignus, comis, blandus, facilis, commodus, urbanus. Phras. 1. Humanæ res omnes fragiles caducæque sunt, les choses humaines sont fragiles et caduques. Humanarum rerum imbecillitatem fragilitatemque quis non extimescat? Summa est humanarum rerum infirmitas; incerta omnia et mobilia, et caduca. Casus humanos et eventus incertos valetudinis, et naturæ communis fragilitatem quis non extimescat? Incerta sunt omnia, posita non tam in nostris consiliis, quam in fortunæ temeritate. Nihil humanis in rebus certi est. Vice fortunarum humanarum quis non commoveatur? humanæ sorti quis non illacrimetur? Humanæ res omnes fluxæ sunt ac mobiles; mortalia omnia fortuita sunt et peritura. 2. Moribus est perhumanus, cet homme est excellent. Nihil illo amantius, suavius, comius, jucundius; in omni sermone est affabilis; benigno alloquio, comitate invitando, beneficiis, quos potest, conciliando, vultu ac sermone in omnes placato, omnium sibi amores colligit; summa omnes comitate complectitur; facillimum se præbet omnibus, eosque familiariter ac hilariter amplexatur; mira in eo suavitas, mira comitas, affabilitasque sermonis. Moribus est suavissimis, cultissimisque. Morum elegantia ac suavitate est mirabili; mira facilitate, ac venustate morum est præditus, conspicuus. Cf. [Humanitas]. 3. Hoc ex humanitate fecisti, c’est par politesse que vous avez fait cela. Egisti hoc humanitate adductus, impulsus, incitatus; dedisti hoc humanitati tuæ; debet hoc humanitati tuæ referri; ad hoc te incitavit naturæ tuæ ad humanitatem propensio; agnosco in hoc humanitatem tuam; fructus hic est humanitatis tuæ. Mirifica in hoc elucescit urbanitas tua. 4. Humanioribus litteris a pueritia eruditus es, vous avez été instruit dans les belles-lettres dès votre enfance. A teneris annis humaniores disciplinas studiose amplexus es; a puero floruisti artibus iis, quæ ab humanitate nomen acceperunt; jam inde ab ineunte ætate disciplinas eas coluisti, quæ humaniores nuncupantur; ab ætatis initio humanitatis studia complexus es. A teneris ad eas artes animum adjunxisti, quibus ætas puerilis ad humanitatem informari solet; quæ repertæ sunt, ut puerorum mentes ad humanitatem fingerentur; quæ ad humanitatem pertinent; a puero in doctrinarum ac humanitatis studio versatus, humanitate perpolitus es; communium litterarum et politioris doctrinæ studiis excultus es. Cf. [Litteræ]. Usus: 1. Aliquem a fera et agresti vita ad humanum cultum civilemque traducere. 2. Elegans moribus, comis, urbanus, poli, courtois. Vir humanissimus, et facillimus. Cf. [Officium].

HŬMĀTĬO, ōnis, f. Inhumation. Syn. Sepultura.

HŪMECTO, as, avi, atum, are, a. Humecter, mouiller, arroser. Syn. Humidum facio, humore aspergo. Usus: Vultum lacrimis humectare.