HŬMĔRUS, i, m. Épaule, Syn. Suprema pars brachii. Epith. Lævus, levis, sinister. Usus: Italia Ciceronem suis humeris reportavit. Totum negotium unus ille gubernat, et humeris suis sustinet; in humeros aliquem efferre.

HŪMESCO, is, ere, n. Devenir humide, se mouiller. Syn. Madeo; madidus, humidus fio. Adv. Modice. Usus: Terra humescens.

HŪMĬDUS, a, um, Humide, mouillé. Syn. Humorem habens. Usus: Ligna viridia et humida.

HŬMĬLIS, e, gen. com. Humble. Syn. Demissus, jacens, abjectus. )( Altus, alacer, clarus, præstans. Phras. Homo est animo humili et abjecto, cet homme a l’âme basse et vile. Summam in eo homine animi humilitatem; summam animi abjectionem, infirmitatem, imbecillitatem, tenuitatem deprehendas; summas animi angustias in eo expertus sum. Hominem esse video exigui admodum animi, nihil spectantem in laude positum, nullius laudis cupiditate flagrantem, adversum ab omni gloriæ studio, in humiles, ac plane sordidas cogitationes dejectum, tanquam humi serpentem. Cf. [Abjectus], [Vilis]. Usus: 1. Ratione loci, bas, petit. Vites, et quæ humiliora sunt, se attollere a terra non possunt. 2. Transl. Conditione, statu, fortuna demissus, mœrens, afflictus, bas, abject, lâche, rampant. Humilis, imbecillis, infirmus, minime generosus animus. Qui altiore animo sunt, nihil humile, nihil abjectum captant, cogitant. 3. Judicio, voluntate, artificio, consilio abjectus, humble. Fracto atque humili animo supplicare. Mens angusta et humilis. Modestus homo, animi submissi. Cf. [Demissus]. Pro: (Humiliare se, Vulg.), s’humilier, Latine: Submittere se, submisse se gerere, submittere animos. Cf. [Demitto].

HŬMĬLĬTAS, ātis, f. Abaissement, bassesse, obscurité (de la naissance). Syn. Transl. Abjectio, ignobilitas, obscuritas, vilitas. Phras. Humilitas ista nimia est et abjectio, abaissement qui va jusqu’à l’abjection. Animos nimium submittis; infractos animos geris; fractos esse video spiritus tuos; ea humilitate dignitati tuæ haud consulis; præter modum te humilem præbes, et abjectum reddis. Cf. [Demitto], [Abjectus], [Vilis], [Animus abjectus et imbecillis]. Usus: 1. Ratione loci, le peu d’élévation (d’une chose); petitesse de taille. Sidera inter se altitudine et humilitate distantia. 2. Abjectio, ignobilitas, abaissement, état humble. Despicere humilitatem alicujus. Propter humilitatem et obscuritatem generis in ignoratione hominum versatur. 3. Humilitas, humilité. Modestia animi, submissio animi, demissio animi, sui despicientia, sui contemptio; moderatio animi modeste de se existimantis. Cf. [Modestia].

HŬMĬLĬTER, Bassement. Syn. Submisse, demisse, animo humili et imbecillo. Cum de virtute sermo est: humblement. Magna animi modestia, submissione, demissione.

HŬMO, as, avi, atum, are, a. Enterrer. Syn. Sepelio. Usus: Humare corpora. Cf. [Sepelio], [Funus], [Effero].

HŪMOR, ōris, m. Liquide en général. Syn. Aqua, liquor. Epith. Non inutilis ad aliquid depellendum, mollis. Usus: Frigoribus durescit humor. Humor infusus in corpore.

HŬMUS, i, f. Terre. Syn. Tellus, gleba, terra. Usus: Humus subacta.

HYDRA, æ, Serpent. Syn. Excetra, anguis.