ID, Cela. Syn. Hoc, istud. Usus: Venit ad me et quidem id temporis. Id ætatis vir.

IDCIRCO, C’est pour cela, c’est pourquoi. Syn. Ideo, ob eam rem, ea re.

(ĬDĔA, æ, Vulg.), Type, image, notion, idée. Syn. Forma, species, species rerum, prima et inchoata intelligentia. Phras. Concepit animo eloquentiæ quamdam ideam, il s’est formé un certain idéal de l’éloquence. Insidebat in ejus mente species eloquentiæ: habebat comprehensam animo quamdam formam eloquentiæ; simulacrum quoddam et exemplar eloquentiæ apud se informarat. Cf. [Imago]. Usus: Has rerum formas Plato appellat ideas.

ĪDEM, ĕădem, idem, Le même, la même. Syn. Hic ipse, is ipse, unus, par, perpetuus, geminus. )( Alius. Phras. 1. Idem fere dicebat, quod alter, il parlait à peu près comme l’autre. Rebus congruentes, nominibus differebant; nulla in re discrepabant; non abhorret, non abludit ab ejus dictis hujus sententia. Cf. [Congruo], [Convenio]. 2. Eadem utriusque est causa, tous deux ont la même cause. Hujus causa et illius sejungi non potest; eodem revolvitur; eamdem cum illo incudem tundit. Cf. [Similis]. Usus: Amicus tanquam alter idem. Hoc unum et idem videtur esse. Fuere, qui idem ornate, idem graviter dixere. Causæ inter se simillimæ, vel potius eædem. Vir bonus, idemque eruditus.

ĬDENTĬDEM, A diverses reprises, souvent. Usus: Hoc identidem dicitis.

ĬDĔO, C’est pour cela, c’est pourquoi. Syn. Idcirco, eo quod, ea re quod, digna causa cur, ob hasce res, ea gratia quod; ei rei, id quod; hoc quod, ea de causa, ejus rei gratia, ob id, eam ob causam. Usus: Hæc ideo diligentius pertracto. Cf. [Ex eo].

ĬDĬŌTA, æ, m. Ignorant, sot, (idiot). Syn. Rudis, imperitus, illitteratus. Usus: Illi idiotæ, ut tu appellas. Cf Rudis.

Idololatra, æ, m. Idolâtre. Cultor falsorum numinum; inanium deorum cultor; qui inanibus et commentitiis diis divinum cultum tribuit, divinos honores adhibet, impertit; qui cultum uni debitum DEO simulacris impiorum hominum, lapidibusque exhibet; inanes et commentitios deos adorat, religioso cultu veneratur; qui deorum inanium simulacra impio et sacri ego cultu veneratur; qui superstitionum deterrima caligine mersus, qui superstitionum tenebris altissimis obsessus et sepultus cultum uni DEO debitum in plures impia et sacrilega partitione distribuit. Huc spectat Idololatria, æ, f. Idolâtrie. Cultus falsorum numinum.

ĪDŎLUM, i, n. Image. Syn. Simulacrum, imago. Usus: Imagines, quæ idola nuncupantur, les idoles. Rectius appellatur: simulacrum ficti ac commentitii numinis.

ĬDŌNĔE, Convenablement. Syn. Apte, commode. Usus: Exordio idonee comparatur auditor ad reliquam orationem.