ĬDŎNĔUS, a, um, Convenable. Syn. Aptus, commodus, tempestivus, dignus. Usus: Non est idoneus auctor. In deligendis idoneis hominibus judicium et delectum adhibere. Idoneum tempus, locus opportunus. Idonea verba. Imagines ad monendum idoneæ. Cf. [Accommodatus], [Aptus].
ĪDUS, ŭum, f. Ides, une des divisions du mois chez les Romains. Syn. Dies, qui singulis mensibus nonas sequuntur. Usus: Idibus martiis, le 15 Mars.
ĬGĬTUR, Donc. Syn. Ergo. Usus: Jejunas igitur aures affers.
IGNĀRUS, a, um, Qui ne sait pas, qui ignore. Syn. Imprudens, inscius, rudis, imperitus, indoctus, nec opinans, in re peregrinus et hospes; in re aliqua tiro. Usus: Quid agatur, ignarus sum. Ignarus rerum mearum. Facundæ orationis ignarus. Cf. [Rudis], [Ignorans].
IGNĀVĬA, æ, f. Inaction, nonchalance, lâcheté. Syn. Inertia. )( Fortitudo. Epith. Moderata, summa. Phras. Causam hujusce rei in ignaviam conferebant, ils attribuaient ce résultat à son indolence. Ad ignaviam, inertiam, desidiam, languorem referebant; hoc ignavi esse hominis aiebant; in hoc omnibus negligentiæ nomine suspectus erat; hoc ignaviæ adscribebant, assignabant; hic vero ejus diligentia desiderabatur. Cf. [Animus imbecillus], [Negligentia]. Usus: Fortitudini contraria est ignavia. Ignaviam suam, inertiam, desidiam parietum custodiis tegere. Ignaviæ se dedere. Ignavia oblanguere. Cf. [Ignavus].
IGNĀVĒ, Lâchement, faiblement. Syn. Per summam inertiam, desidiam. )( Contente. Usus: Vide, ne quid ignave, muliebriter, abjecte, serviliter facias. Cf. [Negligenter].
IGNĀVĬTER, Lâchement. Syn. Ignave.
IGNĀVUS, a, um, Indolent, mou, lâche. Syn. Iners. )( Fortis, audax. Phras. Hic omnes ignavi sunt, ici, tout le monde est paresseux. Hic omnes pigritiæ morbo laborant, omnes languent; omnes torpent, omnes frigent; hic omnia jacent; hic veternus omnes occupat; hic ignavia oblanguent omnes; hic nemo est, in quo diligentiam non requiras, cui satis sit animorum. Cf. [Piger], [Negligens]. Usus: Ignava, iners, somniculosa senectus.
IGNESCO, is, ere, n. Prendre feu, s’embraser. Syn. Ardeo, candeo, conflagro. Usus: Ad extremum omnis mundus ignescat.