IMMŪTĀTĬO, ōnis, f. Changement. Epith. Crebra, parva.

IMMŪTO, as, avi, atum, are, a. Changer. Syn. Muto. Usus: Ne quid move, et immuta. Quibusdam in rebus me immutavi. Ille te mihi immutavit. Cave, ne quid de prioribus institutis immutes. Cf. [Muto], [Vario].

IMPAR, ăris, omn. gen. Inégal; impair. Syn. Dispar. )( Par. Usus: Ab hoc impari certamine, atque injusta contentione avocabat. Numerus par, impar.

IMPĂRĀTUS, a, um, Non préparé; surpris. Syn. Non paratus, incautus, immunitus. Usus: A militibus, et pecunia imparatus. Imparatus in paratos inciderat. Inermem, et imparatum aggredi, adoriri.

IMPĀRTĬO, is, īvi, ītum, ire, a. Faire part de, communiquer, donner. Syn. Impertio, impertior, do, tribuo. Usus: Sua impartire civibus, communicare cum proximis. Cf. [Largior], [Participo].

IMPĂTĬBĬLIS, e, gen. com. Intolérable. Syn. Quod ferri non potest. )( Patibilis, tolerabilis. Usus: Dolor impatibilis malis, bonis tolerabilis.

IMPĂVĬDĒ, Sans crainte. Syn. Audacter. Usus: Nullo trepidationis signo dato, impavide poculum hausit. Cf. [Intrepide].

IMPĂVĬDUS, a, um, Inaccessible à la crainte, courageux. Syn. Qui nihil timet, audax, intrepidus. Cf. [Audax].

IMPĔDĪMENTUM, i, n. Empêchement. Syn. Impeditio, mora. Phras. 1. Timeo ne tibi impedimento fuerim ad res tuas, je crains de vous gêner dans vos affaires. Timeo, ne tua negotia disturbaverim, interruperim, impediverim, interturbaverim; ne tuis rebus aliquid moræ, aliquid impedimenti attulerim; ne tibi rebusque tuis molestus fuerim; ne tibi molestiam exhibuerim; ne me tibi intempestive obtulerim. 2. Nolo tibi impedimento esse, je ne veux pas vous embarrasser. Nolo tuas occupationes interpellare; nolo jam tibi occupato molestus esse; molestiam adhibere; nolo obstrepere; nolo tuorum negotiorum cursum impedire; nolo avocare te a tuis negotiis, curis, occupationibus. Cf. [Impedio]. Usus: 1. Inferre moram alicui et impedimentum. 2. In re bellica, les bagages: Impedimenta abdere, in tuto collocare. Impedimenta diripere. Impedimentis hostem exuere; hostium impedimentis potiri.