INCŌGĬTANTĬA, æ, f. Irréflexion. Syn. Imprudentia. Cf. [Imprudentia].

INCŎLA, æ, m. Habitant. Syn. Habitator. Usus: Socrates totius mundi civis et incola.

INCŎLO, is, ŭi, cultum, ere, n. et a. Habiter. Syn. Habito, incola sum. Usus: Qui earum civitatum fines incolunt. Cf. [Habito], [Domus].

INCŎLŬMIS, e, gen. com. Sain et sauf, intact. Syn. Salvus, integer. Adv. Aliquamdiu. Phras. Incolumes tibi sunt adhuc res tuæ, vos affaires sont encore en bon état. Salva sunt apud te omnia, nihildum perdidisti; status idem est, qui antea rerum tuarum. Eodem loco sunt, quo antea, fortunæ tuæ; nihil detractum est de fortunis tuis; nullam res aut fortunæ tuæ jacturam fecere; nullum res tuæ damnum tulere, detrimentum cepere, accepere, passæ sunt. Nihil adversi res tuæ subierunt; nihil tibi eripuit, abstulit, ademit, detraxit, avertit fortuna; incolumitatem obtinent res, rationes, fortunæ tuæ; nihil secus, nihil contra, quam velles, rebus tuis factum est. Nulla rerum tuarum facta est imminutio; sarta tectaque tua sunt omnia, et ab omni incommodo sincera integraque sunt conservata. Cf. [Salvus], [Sanus]. Usus: Domum suam incolumem a calamitate servare non potuit. Cives integros et incolumes servavi.

INCŎLŬMĬTAS, ātis, f. Conservation, salut, sûreté. Syn. Salus. Epith. Explorata. Phras. Quamdiu reipublicæ sua constabat incolumitas, tant que la république se conserva dans un bon état. Dum reipublicæ salus erat integra; salvis rebus; rebus nondum perditis; ante reipublicæ inclinationem; stante, vigente, incolumi republica; cum respublica suum jus obtineret, cum suo jure uteretur, cum salvus esset reipublicæ status; ante casum reipublicæ; antequam respublica concideret, occideret, periret. Cf. [Salus], Status bonus. Usus: Incolumitas est salutis tuta atque integra conservatio. Alicujus salutem et incolumitatem deserere.

INCŎMĬTĀTUS, a, um, Non accompagné, seul. Syn. Sine comite, solus. Usus: Ars indotata, incompta, incomitata. Cf. [Solus].

INCOMMŎDĒ, D’une façon peu convenable, fâcheuse. Syn. Moleste. Usus: Cum illo actum optime, mecum autem incommode.

INCOMMŎDĬTAS, ātis, Désagrément, incommodité, dommage. Syn. Incommodum. Usus: In hac incommoditate illud inest commodi, il y a cela de bon dans ce malheur. Cf. [Incommodum].

INCOMMŎDO, as, avi, atum, are, n. Causer du désagrément, nuire, incommoder. Syn. Officio, incommodum affero. Phras. Incommodare tibi nolo, je ne veux pas vous causer du désagrément. Nolo incommodo tibi esse; incommodo te afficere; incommodum tibi afferre, parere, præbere; nolo tibi molestiam exhibere; nolo commodis tuis officere, commoda tua oppugnare, labefactare; nolo tibi negotium facessere; nolo tibi gravis, molestus esse; nolo tibi importune obstrepere; nolo tibi per me incommodi quidquam accidat. Cf. [Noceo], [Molestia], [Molestus]. Usus: Qui alteri nihil scientes incommodant, nihil ipsis jure incommodi accidere potest.

INCOMMŎDUM, i, n. Désagrément, dommage, inconvénient, malheur. Syn. Damnum, detrimentum. )( Commodum. Epith. Alienum, commune, domesticum, insperatum, magnum, parvum, præcipuum. Phras. 1. Id ego concedam, modo sine tuo incommodo fiat, j’accorderai facilement cette chose, pourvu que vous ne ressentiez aucun inconvénient. Facile id patiar, modo ne tibi incommodes; modo ne contra tuum commodum sit; modo ne tuis commodis adversetur; modo ne commodis tuis officiat. Dabo id perlibenter, quod sine incommodo tuo facere possis; quod commode, quod sine molestia tua fiat. 2. Multa patior incommoda, je suis accablé d’ennuis. Multa me incommoda circumveniunt; undique oppugnantur, labefactantur commoda mea; incommoda non pauca capio, accipio; multis incommodis et difficultatibus angor, premor; quotidie novis incommodis afficior; quotidie nova mihi incommoda dantur, invehuntur, importantur; alia ex aliis accedunt incommoda; nova quotidie incommoda mihi nascuntur. Cf. [Damnum], [Molestia]. Usus: 1. Incommodum invehere, ferre, dare; afficere incommodis, porter préjudice à qqn. 2. Incommodum capere, accipere, éprouver un dommage, un échec. 3. Incommodum propulsare, rejicere, refutare, repousser. 4. Incommodum levare, diminuere, incommodis mederi, diminuer. 5. Incommodum sarcire, réparer. 6. Incommodum devitare, éviter. 7. Incommodi expers, ab incommodo integer, sincerus, qui ne souffre point de dommage. Illud etiam in incommodis est, illud quoque accessit incommodum, il faut ajouter à tout cela cet autre malheur. Cf. [Detrimentum].