INDIGNĒ, Indignement. Syn. Miserabiliter, inique; moleste. Usus: 1. Indignissime necari. 2. Ægre, moleste, avec peine. Indigne pati, s’indigner de.
INDIGNĬTAS, ātis, f. Indignité. Syn. Turpitudo, atrocitas. Epith. Summa. Usus: Nequeo verbis consequi indignitatem rei. Non satis severe pro indignitate rei decretum est.
INDIGNOR, aris, atus sum, ari, d. S’indigner, supporter avec peine. Syn. Graviter fero, stomachor, mihi indignum videtur, pro indignissimo habeo. Usus: Eum periisse sane indignor. Cf. [Irascor].
INDIGNUS, a, um, Indigne. Syn. Turpis, iniquus; non dignus, alienus. )( Dignus. Adv. Valde. Phras. 1. Res est plane indigna, c’est une indignité. Quæ, malum! ista est indignitas? Quod portentum? Quid hoc acerbius, quid iniquius proferri potest? Res enimvero ista indigna plane est et intolerabilis; res est ejusmodi, quæ indigna atque nefaria, quæ indigna atque intoleranda videatur omnibus; ut nihil indignius ferendum videatur; res est acerba, indigna, luctuosa; pro indignissimo haberi id potest; quis indignitates has diutius ferat? Facti atrocitate impensius rei indignitas crescit. 2. Indignus est amore ac benevolentia filius tuus, votre fils ne mérite ni amour ni bienveillance. Indignus est, qui ametur; non est, qui ametur; nulla re præditus est, qua amorem conciliet; nihil non eorum animi bonorum et ornamentorum in filio tuo desideratur, quæ ad colligendam, comparandam benevolentiam faciunt, valent, spectant, idonea sunt et apposita; nihil est in filio tuo, quod homines ad se amandum alliciat; quod aliorum benevolentiam invitet; nulla re commendatur filius tuus, quæ inire gratiam ab hominibus queat; non ita natus ita, educatus est filius tuus, ut adjungere sibi homines aliqua benevolentia possit. 3. Indignus es eo beneficio, vous n’êtes pas digne de ce bienfait. Non is es, in quem tanta gratia conferatur; non ita meritus, non ea merita sunt tua, ut hoc affici beneficio debeas; ut ferre tantum beneficium debeas. Non is est animus tuus; qui tantam gratiam capiat. Beneficii magnitudo tua merita vincit; impar est tanto beneficio. Usus: Hoc te indignum est. Indignum est a pari vinci, indignius ab inferiore.
INDĬGUS, a, um, Qui manque, qui a besoin. Usus: Opis indigus. Cf. [Egeo], [Pauper].
INDĪLĬGENS, entis, omn. gen. Négligent, paresseux. Usus: Homo nimium indiligens. Cf. [Piger].
INDĪLĬGENTER, Avec négligence. Syn. Negligenter. Usus: Rem non indiligenter exposui.
INDĪLĬGENTĬA, æ, f. Négligence. Syn. Negligentia. )( Diligentia.
INDĬSERTĒ, Sans élégance. Syn. Inornate.
INDĬSERTUS, a, um, Peu éloquent. Syn. Inornatus, parum eloquens, infans. )( Disertus.