INFENSUS, a, um, Ennemi. Syn. Inimicus. Adv. Vehementer. Usus: In te concitati infensique sunt. Esse infensum fortunis alicujus. Civibus suspectus, graviterque infensus. Cf. [Inimicus], [Alienus].
INFERCĬO (infarcio), is, fersi, tum, ire, a. Remplir, accumuler. Syn. Infarcio, inculco. Usus: Ne inferciens verba, quasi rimas expleat.
INFĔRI, ōrum, m. pl. Enfers. Syn. Inferorum carcer; impiorum a morte sedes, locus pœnarum et cruciatuum æternorum, ubi impii seclusi a concilio cœlestium in perpetuis miseriis versabuntur; Dii manes. Phras. 1. Ad inferos detrusus est, il fut précipité dans les enfers. Eum inferi excepere æternis exurendum ignibus; ad cruciatus nullo ævo finiendos, ad sempiternos ignes deturbatus est; ad inferos migravit, descendit, expensurus supplicia sempiternis sæculorum ætatibus luenda; ad inferos præceps actus, sceleratorum sedem ac regionem. 2. Ad inferos pœnas luit scelerum, il expie ses crimes en enfer. Pœnas dat apud inferos; supplicia luit in omne ævum duratura; nullius ævi longinquitate finienda; æternis apud inferos suppliciis mactatur. Cf. [Animæ damnatæ]. Usus: Ab inferis revocare, excitare, elicere testem veritatis. Apud inferos impiorum supplicia perferre. Ad inferos pœnas parricidii luere.
INFĔRĬÆ, ārum, f. pl. Sacrifice offert aux mânes. Rad. Ab inferis, quo mortui apud gentiles descendere credebantur. Syn. Justa, feralia, mortuorum sacra. Usus: Inferias alicui dare, afferre.
INFĔRĬOR, ōris, omn. gen. Plus bas, inférieur. )( Superior. Usus: Prudentia et usu me non est inferior. Inferioris ordinis amici. In inferiores crudelis, in superiores contumax, in æquos et pares fastidiosus. Superior ordine, inferior fortuna.
INFERNUS, a, um, Infernal. Usus: Inferna sedes.
INFĔRO, fers, tŭli, illātum, ferre, a. Porter dans. Syn. Inveho, importo, induco, intrudo. )( Effero. Adv. Mature, posterius, ultro. Usus: Terrorem, metum, cladem, calamitatem alicui inferre, inspirer de l’effroi. Inferre sermonem de re aliqua, parler de quelque chose. Vim alicui, manus, periculum capitis inferre, faire violence à qqn, lui donner la mort. Pedem inferre; inferre se in senatum, entrer. Inferre facinus in famam et fortunas alterius, déshonorer qqn, lui enlever ses biens.
INFĔRUS, a, um, Qui est au-dessous, inférieur. Rad. Ab Infra. Syn. Infernus. )( Superus.
INFESTĒ, En ennemi. Syn. Inimice, hostiliter, hostilem in modum.
INFESTUS, a, um, Ennemi. Syn. Infensus, inimicus, adversus, molestus. )( Propitius. Adv. Maxime. Usus: 1. Fortuna mihi olim propitia, nunc infesta est. Omnia mihi summam per injuriam sunt infesta. Infestis omnium oculis conspicior. Fertur infestus in omnes. Iniquo infestoque animo intueri aliquem. 2. Plenus discriminis, attaqué, infesté, peu sûr. Viæ excursionibus infestæ. Saltus latrociniis infestus. Agrum Rom. hostes infestum reddidere. Cf. [Alienus], [Inimicus], [Vexo].