INFĬCĬĀTĬO, ōnis, f. Dénégation. Syn. Negatio, depulsio. Usus: Crimina plerumque inficiatione defendimus.

INFĬCĬĀTOR, ōris, m. Fripon, qui nie une dette, un dépôt. Usus: Una eademque est fraudatoribus et inficiatoribus impudentia.

INFĬCĬO, is, fēci, factum, ere, a. Mélanger, imprégner. Syn. Imbuo. Adv. Plane. Usus: 1. Teneros et rudes inficere et flectere. 2. Corrumpo, vitio, gâter, corrompre, infecter, empoisonner. Opinionum pravitate, languore, otio, desidia infecimus et corrupimus. Cf. [Corrumpo].

INFĬCĬOR (infitior), aris, atus sum, ari, d. Nier. Syn. Nego. )( Confiteor. Adv. Vere. Usus: Cum posset inficiari crimen, cum in alios derivare, confessus est. Cf. [Nego].

INFĬDĒLIS, e, gen. com. Infidèle, inconstant. Syn. Infidus. )( Bonus, fidelis. Phras. Sunt infideles, ils sont infidèles. Improbi sunt et perfidiosi; est in iis perfidia plusquam Punica; omnia in iis insidiosa sunt et fallacia; nihil in iis veri, nihil sancti, nullus deum metus, nullum jusjurandum, nulla religio; fidem non præstant; in fide non manent; fluxa iis est fides. Usus: Non do, non dedi cuiquam infideli fidem. Cf. [Perfidus], [Perjurus], Infidelis (Vulg.), les infidèles, ceux qui adorent les idoles, rectius dicitur: Religionum nostrarum mysteriis non initiatus. Idololatra.

INFĬDĒLĬTAS, ātis, f. Infidélité. Syn. Perfidia. Phras. Suspectus eris de infidelitate, vous serez suspect de trahison. Erit cur de fide tua non bene homines existiment; venies in suspicionem infidelitatis, parum bonæ, parum rectæ fidei; fides tua in suspicionem adducetur, in dubium veniet, in dubium vocabitur; causam afferes de tua fide secus existimandi. Usus: Quantæ infidelitates in amicis!

INFĬDĒLĬTER, D’une manière peu loyale. Syn. Perfidiose.

INFĪDUS, a, um, Peu sûr, infidèle, changeant. Syn. Infidelis. )( Fidus. Usus: Nihil enim stabile, quod infidum est. Cf. [Infidelis].

INFĪGO, is, fixi, fixum, ere, a. Ficher dans, enfoncer; imprimer. Syn. Impingo. )( Evello. Adv. Fidenter. Usus: Hæc cura semper mihi erit animoque meo infixa. Infixus animo hæret dolor. Infixum in patriæ caritate animum gerit. Cf. [Imprimo].