INSĬDĬĀTOR, ōris, m. Celui qui tend des piéges. Usus: Insidiator bonorum.

INSĬDĬOR, aris, atus sum, ari, d. Dresser des embûches. Syn. Insidias facio, pono, tendo; periculum intendo; insidias adhibeo, molior, paro, comparo, instruo, machinor, loco, colloco, oppono, observo; vim vel arma intendo. Phras. Quibus plurimum fidebam, ii mihi insidiati sunt, mes amis les plus chers m’ont tendu des piéges. Quorum ege fide nitebar plurimum, quorum esse minime dubiam et infirmam fidem existimabam, quorum in fide ponebam plurimum, ii mihi insidias fecerunt; ii me insidiose tractarunt; insidiis me petiverunt, obsederunt, oppresserunt, prodiderunt; ii mihi insidias collocarunt, compararunt; ex insidiis caput meum petiverunt; insidiis jugulum meum petiverunt; ii mihi insidias, periculum, pestem, perniciem moliti sunt; ii in perniciem meam incubuerex; ii vitam ferro atque insidiis appetivere; illi nefarios in caput meum homines subornarunt; multis me insidiis captavere; fraude ac insidiis de vita nefarie cogitarunt. Cf. [Insidiæ]. Usus: Catilina insidiatus est.

INSĬDĬŌSĒ, Perfidement. Syn. Fraudulenter, ex insidiis. Usus: Insidiosissime et perfidissime tractare aliquem; insidiose redire in gratiam.

INSĬDĬŌSUS, a, um, Perfide. Syn. Fraudulentus, dolosus, perfidiosus, simulator, fallax. Usus: Apertis inimicis resistere, insidiosis amicis non credere. Cf. [Insidior].

INSIGNE, is, n. Insigne, ornement, parure. Syn. Signum, indicium, nota, monimentum, ornamentum. Epith. Clarissimum, obscurum, oppressum, regium, singulare. Usus: Fasces et secures dignitatis insignia. Bulla ornamentum pueritiæ, insigne fortunæ. Omnia honoris, imperii insignia et ornamenta cecidere. Multi insignia virtutis sine virtute consequuntur. Toga pacis insigne et otii. Insignia et lumina orationis.

INSIGNĬO, is, īvi vel ii, ītum, ire, a. Rendre remarquable, distinguer. Syn. Signis noto, distinguo. Usus: Insignitæ notæ veritatis.

INSIGNIS, e, Remarquable, illustre. Syn. Manifestus, clarus, apertus; nobilis, nobilitatus, conspiciendus, egregius, præstans; notatus. Usus: Vir genere insignis. Res ad laudem et gloriam insignis. Vir notis turpitudinis insignis. Insigne indicium mei in te amoris habes. Cf. [Egregius].

INSIGNĪTĒ, D’une manière remarquable. Syn. Insigniter, aperte. Usus: Homo insignite improbus.

INSIGNĬTER, Fortement, fort, beaucoup. Syn. Insignite. Usus: Insigniter impudens. Insigniter aliquem diligere. Cf. [Egregie].

INSĬLĬO, is, ŭi, ire, n. et a. Sauter sur. Usus: Insilire in equum.