INVICTUS, a, um, Invincible. Syn. Qui vinci non potest, inexpugnabilis, insuperabilis. )( Devictus. Usus: Quibus viris respublica invicta stat? nomen invictissimi imperatoris consecutus. Animi excelsi atque invicti magnitudo, Cf. [Fortis], Facta egregia.
INVĬDENTĬA, æ, f. Sentiment de jalousie. )( Misericordia. Usus: Invidentia est ægritudo suscepta propter alterius res secundas, quæ nihil nocent invidenti. Cf. [Invidia].
INVĬDEO, es, īdi, isum, ere, n., nonnunquam a. Porter envie. Syn. Alienis bonis mœreo. )( Faveo. Adv. Aperte, maxime, obscure, occulte, paululum, vehementer, valde, sane. Phras. Multi mihi invident, bien des hommes me jalousent. Sunt, quos meus in hac republ. splendor offendat, lædat, pungat, angat, sollicitet, afficiat, urat, torqueat, excruciet, gravius afficiat. Non desunt, quos mea dignitas, mea amplitudo male habeat; quibus dolori sit meus honor. Florere me dignitate, existimatione, honore; tantum honoris mihi haberi nonnulli moleste, graviter, acerbe, ægre, iniquo animo, non satis æquo animo ferunt. Angit animos quorumdam hic splendor meus; sollicitos habet quosdam hæc dignitas mea. Valde me multorum invidia exercet; multum est mihi cum invidis negotii; novi multorum animos in me malevolentia suffusos; invident multi mihi, mordent clanculum. Cf. [Invidus]. Usus: Alterius honori, virtuti, fortunis præstantibus et florentibus invidere.
INVĬDĬA, æ, f. Jalousie, envie; haine, malveillance. Syn. Malevolentia, offensio. Epith. Aliena, communis, detestanda, falsa, imbecilla, iniquissima, inveterata, justissima, magna, par, popularis, recens, senatoria, singularis, summa, tribunitia, vehemens. Phras. 1. Invidiam alicui conflare, rendre quelqu’un odieux. Invidiam alicui concitare, commovere, facere, parare; in invidiam rapere, vocare, adducere; invidiam facti conferre in alterum; invidia gratiæ externæ onerare aliquem; lacerare invidia clarissimum quemque; invidiæ mactare. 2. Invidiam incurri, on a excité contre moi l’envie. In invidiam veni; invidiam subii; in invidiam adductus sum; invidiam contraxi. 3. In invidia sum apud omnes, tout le monde me jalouse. Invidiam omnem omnium habeo, sustineo; in invidia sum; ex invidia laboro; invidia premor, flagro, conflagro, ardeo aliena. Invidia sum præcipua inter omnes. Cf. [Odiosus], [Invidiosus], [Odium]. 4. Modestia invidiam lenit, la modération empêche l’envie. Invidiam modestia sedat, comprimit, restinguit, exstinguit; modesta vivendi ratio multum de invidia opum deonerat; invidiam levat, liberat; efficit, ut invidia ponatur, deponatur, decedat; ut invidiæ quasi sanguis mittatur. Usus: Invidiam alicui conflare. Invidiam augere, inflammare, exciter l’envie. Invidiam a se transferre, écarter de soi l’envie. Aliena splendere invidia, s’élever en calomniant les autres. Disrumpi, æstuare invidia, crever de dépit.
INVĬDĬŎLA, æ, f. Petite jalousie. Usus: Nescio, quid inter eos invidiolæ exortum est.
INVĬDĬŌSĒ, Par jalousie, par haine. Syn. Odiose. Usus: Invidiose aliquem criminari.
INVĬDĬŌSUS, a, um, Qui excite l’envie. Syn. Odiosus, invisus, invidiam habens. Phras. 1. Invidiosa est ea dignitas, cette dignité excite l’envie. Magnam habet ea dignitas invidiam; multorum luminibus officit; multorum luminibus obstruit ea fortunæ meæ amplitudo; invidiæ est; in invidia est ea dignitatis amplitudo; urit animos multorum dignitatis ista species. Cf. [Invideo]. 2. Invidiosus est multisque invisus, il est haï de tous. In summam plurimorum invidiam incidit; nulla fruitur hominum benevolentia; premitur odio multorum; in odio, in invidia est apud multos; pauci sunt, qui illi faveant; qui bene sint in illum animati; qui bene de illo existiment. Cf. [Odiosus], [Invisus]. Usus: Invidiosæ possessiones. Erit hoc tibi invidiosum. Aliquis invidiosus, ac multis offensus.
INVĬDUS, a, um, Envieux, jaloux. Syn. Obtrectator, niger, malevolus, lividus, iniquus, maledicus, inimicus, alienis bonis mœrens. Phras. Multi sunt tibi invidi, bien des gens sont jaloux de vous. Multi sunt tuæ laudis inimici; multos habes obtrectatores malevolentissimos; multorum de te minus commodi sermones a malevolentia profecti volitant, lacerant te, famamque tuam invidi non pauci; magna invidiæ pestis tibi imminet, in te conflata est. 2. Nunquam desunt invidi, jamais les envieux ne manquent. Nunquam desunt pestes quædam hominum aliena laude dolentium, alienis bonis mœrentium; ubique incurras in homines malevolos, lividos, et ad criminationem expeditos. Quis est, quem nulla unquam attigit invidia? qui invidiam non experiatur? quem non mordeat aliorum invidentia? Cf. [Invideo], [Invidia].
INVĬGĬLO, as, avi, atum, are, n. Veiller à. Syn. Cum cura et sollicitudine vigilo. Phras. Scito me quieti publicæ invigilare, sachez que je veille au repos de la république. Scito, me in speculis esse; in specula collocatum, constitutum; scito, mihi quietem publicam curæ esse; meæ curæ ac vigilantiæ esse demandatum excubare; me animo; curas meas omnes, consilia, cogitationes in tuenda quiete publica evigilare. Cf. [Sollicitus].
INVĬŎLĀTĒ, Inviolablement. Syn. Integre, incorrupte.