ISTĬUSMŎDI, De cette manière, de cette sorte. Usus: Delectantur disputationibus istiusmodi.

ISTHUC, Là (avec mouv.). Syn. Istud. Usus: Idem isthuc dicunt, quod dictum a te est.

ĬTA, Ainsi. Syn. Sic, ita enimvero, præclare, certe, sicut dicis, dici aliter non potest, vero quidem, admodum, ut maxime, næ, profecto. Usus: 1. Ita est; ita censeo. 2. Valde, fort, très. Simulacra quidem præclara, sed non ita antiqua. 3. Adeo, tellement, ainsi. O Dave, itane contemnor abs te!

ĬTĂQUE, C’est pourquoi. Syn. Idcirco, quam ob rem. Usus: Itaque ex me quærunt.

ĬTEM, De même, pareillement. Syn. Similiter, etiam, quoque, non minus. Usus: 1. Solis defectiones itemque lunæ. 2. Ita, sic, comme. Fecisti item, uti prædones solent. Si e meo capite natus sis item, ut aiunt Minervam. 3. Vicissim, à mon tour. Tu meas epistolas concerpito, ego item tuas.

ĬTER, ĭtĭnĕris, n. Route, chemin. Epith. Alienum, devium, difficillimum, festivum, flexuosum, gloriosum, ineptum, longum, medium, molestum, necessarium, nefarium, reliquum, simplex, solemne, subitum, totum, tritum, tutum, verum, Phras. 1. Iter aliquo suscipere, faire route pour quelque endroit. iter aliquo apparare, suscipere, petere, habere, ingredi, facere, dirigere, convertere, maturare; itineri se committere; committere se viæ; in viam se dare; iter aggredi. Cf. [Proficiscor]. 2. Iter prosequi, continuer son chemin. Pergere iter cœptum; iter insistere; cursum perseverare, seu exsequi; iter conficere. 3. Iter suum suspendere, s’arrêter. Iter supprimere; profectionis consilium abjicere, omittere, dimittere; itinere desistere. 4. Iter molestum habui, avoir une route ennuyeuse. Iter conficiebam æstuosa et pulverulenta via; profectio ea fuit, in qua et luctandum mihi cum tenacissimo sabulo et vestigiis cedente, et cum via inepta, qua ægre moliuntur pedes. Iter parum commode explicui, iniquitate locorum viæ errores ubique implicante. 5. Romam iter mihi faciendum est, il me faut aller à Rome. Roma mihi terrestri itinere petenda est; longum iter graveque instat. Italia percursanda, emetienda, peragranda. Romam terrestri itinere contendendum est. Romam iter suscipiendum, pedibusque conficiendum. Cf. [Proficiscor]. Usus: Iter gubernare, diriger un voyage. Iter equo, pedibus conficere, voyager à pied, à cheval. Iter alio flectere, se détourner de sa route. Iter impedire, intercludere, empêcher un voyage. Iter belle processit, le voyage fut heureux.

ĬTĔRĀTĬO, ōnis, f. Répétition. Syn. Geminatio, repetitio, redintegratio.

ĬTĔRO, as, avi, atum, are, a. Faire une seconde fois, répéter. Syn. Gemino, repeto, duplico. Usus: Verbum iterare.

ĬTĔRUM, De nouveau. Syn. Rursum. Phras. Dicta iterum dicenda fuere, je dus répéter mes paroles. Locus ille de integro retractandus fuit; ad prius dicta redeundum mihi erat; eodem devolvi oratio debebat; ad priora reverti; priora recolere debebam; decurso jam spatio, tanquam a meta ad carceres revocanda erat oratio; novus mihi renascebatur labor; novus erat de integro exsudandus labor, et quæ dixeram, repetenda. Cf. [Repeto]. Usus: Iterum atque iterum te rogo. Iterum ac tertium consul.

ĬTĬDEM, De la même manière, semblablement. Syn. Similiter, pariter, item. Usus: Vinctus itidem a Saturno filius. Cf. [Item].