LENTĬTŪDO, ĭnis, f. Lenteur; insensibilité, indolence. Syn. Tarditas. Epith. Semper viridis. Usus: Quod nos lenitatem dicimus, illi vitioso lentitudinis vocabulo appellant, ce que nous appelons douceur, ils l’appellent indolence, faisant ainsi d’une qualité un défaut. Omnino non irasci est non solum gravitatis, sed nonnunquam etiam lentitudinis.
LENTUS a, um, Souple; lent; calme. Syn. Tardus, frigidus, remissus, lentulus, flexibilis. Usus: Lentior fuit pugna; lentum negotium; lentus homo ac prope frigidus. Lenta salix; lentiora vincula. Cf. [Tardus].
LĔO, ōnis, m. Lion. Epith. Magnus. Usus: Fraus quasi vulpeculæ, vis leonis videtur.
LĔPĬDĒ, Joliment, élégamment. Syn. Venuste, eleganter, festive. Usus: Lepide hoc tibi effectum dabo.
LĔPĬDUS, a, um, Charmant, agréable, spirituel. Syn. Venustus, festivus, elegans. Phras. Nihil illo lepidius, rien de plus aimable que cet homme. Nemo illo est urbanitate, lepore, suavitate conditior; agnoscas in eo homine imaginem germanæ festivitatis; atticis et urbanis salibus, omni venustate et lepore mire affluit; summa est in ejus moribus festivitas, lepor, concinnitudo. Cf. [Facetus].
LĔPOR, ōris, m. Grâce, beauté, charme. Syn. Festivitas, jucunditas, venustas, hilaritas, humanitas, urbanitas. Epith. Admirabilis, eximius, inusitatus, magnus, major, multus, oratorius, tantus, vetus. Usus: Sunt in oratione tua omnes verborum, omnes sententiarum lepores. Elucet in ea species humanitatis, suavitatis, leporis. Facetiarum oratorius non scurrilis lepor.
LĔPRA, æ, f. * Lèpre. Usus: Morbus elephantiacus.
LĔPUS, ŏris, m. Lièvre. Usus: Lepus tute es, et lepores quæris, comment! gibier que tu es, il te faut des lièvres.
LESSUS, acc. um, (adhib. tantum accus. sing.) Gémissement, lamentation. Syn. Lugubris cantus. Usus: Mulier genas ne carpito, ne lessum funeris ergo habeto.
LĒTĀLIS, e, gen. com. Mortel. Syn. Mortifer. Usus: Vulnus letale.