MĂNĬCA, æ, f. Manche longue. Usus: Antonius solet accipere manicas.
MĂNĬCĀTUS, a, um, Pourvu de longues manches. Usus: Manicatæ et talares tunicæ.
MĂNĬFESTO, Manifestement, évidemment. Syn. Manifeste; palam, aperte, perspicue, clare, non obscure. Usus: Aliquid manifesto deprehensum.
MĂNĬFESTUS, a, um, Manifeste, visible, évident. Syn. Clarus, perspicuus, non obscurus, apertus, testatus, contestatus, de quo constat, de quo liquet, quod luce clarius, quod patet, quod notum est omnibus. Phras. Res manifesta est, la chose est évidente. Res est ante oculos, ante oculos posita, in medio posita; res non conjectura, sed oculis tenetur; res ipsa certa, majoribus quasi theatris proposita; in clara res luce est; comperta sunt omnia; omnis res palam est; in confesso res est; manu res tenetur; hoc quidem minime latet; tam id perspicuum est, ut oculis judicare possitis; tam ea aperta sunt, quasi ea, quæ oculis cernuntur; non obscura res est, neque abscondita; illustrata, patefacta, comperta sunt omnia; res ipsa loquitur; sole ipso clariora sunt et illustriora; manifesta, confessa res est; nonne vobis hæc oculis cernere videmini? Illustria sunt omnia et in aperto; patescit res tota, et in forum ac lucem prolata est; e tenebris in lucem extracta est. Usus: Scelus manifestum et deprehensum.
MĂNĬPŬLĀRIS, e, gen. com. De manipule, simple soldat. Syn. Qui de manipulo seu parva militum manu est. Usus: Me una hæc res torquet, quod non Pompeium, tanquam unus manipularis, non secutus sim.
MĂNĬPŬLĀTIM, Par manipules, par compagnies. Syn. Per manipulos. Usus: Acies manipulatim structa.
MĂNĬPŬLUS, i, m. Javelle, gerbe; compagnie de soldats. Syn. Fasciculus, quem metentes manu comprehendunt; exigua manus militum, pars cohortis. Usus: Armatos manipulos ad signa convocat.
MĀNO, as, avi, atum, are, n. et a. Couler, se répandre; pénétrer. Syn. Fluo, redundo; fundor, disseminor, dispergor, latius dissipor, serpo, percrebresco. Adv. Late, communiter, longe. Usus: Serpit malum, rumor, sermo, et manat latius. Non patiar eam rem ad urbis perniciem manare. Omnis honestas e quatuor fontibus manat. Hoc consilium e tuo capite manat. Rem a capite arcessere, et videre, unde cætera manent. Manat in omnes partes virus, et per omne corpus funditur; manavit ea pestis latius, nec jam obscure serpens totas provincias occupat. Cf. [Fluo].
MANSĬO, ōnis, f. Séjour, demeure. )( Decessio. Epith. Cautior. Usus: Mansio in vita.
MANSŬĒFACTUS, a, um, Adouci, apprivoisé. Syn. Domitus. Usus: Mansuefacti et exculti ad elegantiora defluximus. Cf. [Mansuetus].