ĂMĀBĬLIS, e, gen. com. Aimable. Syn. Amore dignus, suavis, omnibus jucundus. Phras. Amabilis est; dignus qui diligatur, qui ametur, il est aimable. Sunt in eo multa, quæ amorem conciliant; possidet, quæ ad colligendam benevolentiam valent. Ad alliciendas voluntates, ad animos adjungendos, ad comparanda hominum studia nihil desideres, nihil in eo requiras, nihil deesse dicas. Causas amoris in eo plurimas, odii nullas invenio. Amandus est propter multas suavitates, ingenii, officii, humanitatis. Ejus suavitates, virtutes ipsi studium hominum adjungunt, pariunt, gratiam comparant, adipiscuntur. Ferreus sit, qui illum non amet. Aversus ab omni humanitate, expers humanitatis, prorsus homo non sit, qui illum amore non prosequatur. Nihil non est in eo, nulla non re commendatur, quæ homines ad illum amandum alliciat, qua ab omnibus gratiam ineat, qua adjungere sibi hominum benevolentiam possit. Nulla in eo desideres animi bona, ornamenta, quibus benevolentia colligitur. Usus: Virtute nihil amabilius. Mores, homines amabiles.
ĂMĀBĬLĬTER, Avec amour. Syn. Animo amico, suaviter, humaniter.
ĂMĀBO, De grâce, je te prie. Syn. Si me amas, rogantis est. Usus: Exspecta, amabo, dum te conveniam. Amabo te; incumbe in eam rem.
ĂMANDĀTĬO, ōnis, f. Éloignement, exil. Syn. Relegatio, rejectio. Usus: An hæc rusticana vita relegatio, atque amandatio appellabitur.
ĂMANDO, as, avi, atum, are, a. Éloigner, reléguer, exiler. Syn. Ablego, relego, removeo, dimitto, mitto. Usus: Amandato Catone, Tullio expulso.
ĂMANS, antis, part. v. amo. Qui aime. Syn. Observans, studiosus, fautor, benevolus. Usus: Ad nos tui amantissimos veni. Nemo me tui amantior. Lenissimis et amantissimis verbis accipere.
ĂMANTER, En ami, tendrement. Syn. Peramanter, studiose, prolixe. Usus: Valde hoc velim, amanter, diligenterque conficias. Conjunctissime et amantissime vivere cum aliquo.
ĂMĀRUS, a, um, Amer. Syn. Sapore præditus dulci adverso. Usus: 1. Sensus indicat dulce, et amarum, les sens nous indiquent qu’une chose est douce ou amère. 1. Transl. Calamitosus, insuavis, morosus, désagréable, pénible. Amariorem me et stomachantem omnia senectus facit.
ĂMĀSĬUS, ii, m. Amant. * Syn. Amator. Usus: Miserrimum hunc hodie habebo amasium.
ĂMĀTOR, ōris, m. Qui aime, ami de. Syn. Amicus, cultor. Epith. Acer, antiquissimus, communis. Usus: 1. In bonam partem: Sapientiæ me amatorem profiteor. Ciceronis amatores. 2. In malam partem: An tu amatorem, non adulterum dices? Amatores puerorum.