MĬSER, ĕra, ĕrum. Misérable, malheureux, triste; mauvais. Syn. Calamitosus, ærumnosus, infelix, afflictus, prostratus, jacens. )( Beatus. Phras. Miser sum, je suis malheureux. In magna calamitate versor; in summa infelicitate versor; premor, circumventus sum, conflictor, afficior maximis calamitatibus; jaceo in calamitate; vitam vivo, ago, duco, exigo calamitosam; miserrima sum conditione; ea videor conditione natus, nihil ut boni videam in vita, nihil ut mali non sustineam. Nemo omnium, qui vivunt, infelicior me est et infortunatior. Meas miserias nulla æquat infelicitas. Mea est miserrima conditio. Omnibus vexor, perturbor, exagitor infortunii casibus, calamitatibus, miseriis, malis. Omnes me premunt miseriæ. Infesta, infensa, adversa, iniqua mihi sunt omnia. Nulla est tam misera fortuna, quam mea fortuna non superet, quæ sit cum mea fortuna conferenda, quæ non infra meam fortunam sit. Miserrimo sum fato natus; nemo, qui in terris degunt mortalium, deteriore fato est, ac ego. Fatum hoc meum est, ut miserrima quæque subeam, sustineam. Hæc mihi nascendi dicta lex est; ut amarissimam fortunam in omni vita degustarem; nunquam ut secunda fortuna uterer; nunquam ut miser non essem; perpetuis ut vexarer miseriis; perpetuis ut angerer, cruciarer, torquerer, afficerer malis. Infausto nimium adversoque sidere natus sum. Mecum infeliciter agitur. Prorsus infeliciter ago. Suas in me vires fortuna nunquam non exercet. Nihil fingi potest mali, quo non urgear. Omnibus me fortuna machinis, omni me telorum genere, suis me fortuna, quantascumque habet, opibus ac viribus oppugnat. Non adversa tantum, sed eversa penitus est mea fortuna. Sortem meam fortuna crudelius aggravat; eo redactus sum, ut melioris spei nullus mihi relictus locus sit; morte graviorem vitam exigo. Cf. [Actum est], [affligo]. Usus: Nihil tam miserabile, quam e beato miser, rien n’est si digne de pitié que celui qui d’heureux est devenu malheureux.
MĬSĔRĀBĬLIS, e, gen. com. Digne de pitié; lamentable. Syn. Miserandus. Adv. Mire. Phras. Miserabilis est, il est digne de pitié. Homo fractus ac prope dissipatus; gravissimo fortunæ vulnere percussus; circumventus morbo et inopia; afflictus, debilitatus et omni spe salutis orbatus; afflictus atque eversus; mœrore ac miseriis perditus; fractus malis, debilitatus et abjectus metu; malis confectus; deformatus ærumnis; coopertus miseriis; ad summam infelicitatem redactus. Usus: Casus fortunæ miserabilis. Cf. [Miser], [Miseria].
MĬSĔRĀBĬLĬTER, D’une manière lamentable, misérablement. Syn. Miserandum in modum. Usus: Miserabiliter emori. Epistola miserabiliter scripta, lettre touchante, écrite dans des termes pathétiques.
MĬSĔRANDUS, a, um, Digne de pitié, à plaindre. Syn. Miserabilis. Usus: Oratio tua omnibus miseranda est visa. Cf. [Miser], [Misericordia].
MĬSĔRĀTĬO, ōnis, f. Compassion, pitié. Syn. Commiseratio, misericordia. Epith. Multa, flebilis. Usus: Miseratio nascitur, odia concitantur. Ad miserationem promovere judices. Cf. [Misericordia].
MĬSĔRĒ, Misérablement, malheureusement. Usus: An pace turpiter, an bello misere vivendum esset, nondum sciebamus.
MĬSĔRĔOR, ēris, ertus sum, eri, d. Avoir pitié, compassion de qqn. Syn. Me miseret, miseror, misericordia me tenet alicujus; misericordia commoveor. Phras. Misereor egentium, j’ai compassion des pauvres. Frangor sæpe misericordia egentium; egentium misericordia me cepit; miseror illorum fortunam; egentium subit me sæpe miseratio; moveor egestate hominum; eorum inopia et egestate ad misericordiam adducor; misericordiam in egentes verto. Cf. [Commiseror]. Usus: Supplicum tandem miserere.
MĬSĔRET, imp. J’ai pitié de qqn ou de qqchose. Usus: Miseret me tui. Cf. [Misericordia].
MĬSĔRĬA, æ f. Misère, détresse; peine, embarras; douleur. Syn. Calamitas, ærumna. )( Felicitas. Epith. Diuturna, insignis, perennis, præsens, sempiterna, summa, summo dedecore conjuncta, voluntaria, afflicta, aliena, communis, maxima, tanta. Phras. 1. In summis miseriis versatur respublica, la république est dans la plus grande détresse. Res ubique asperæ sunt et turbidæ; durissima sunt reipublicæ tempora; in discrimen extremum venimus. Nihil est, unde nos reficiamus, aut ubi lapsi resistamus. In fortuna miserrima et luctuosissima destituti sumus. Quanta hæc caligo temporum! quæ flammæ quassatæ reipublicæ! quæ pestes, quæ bonorum omnium naufragia! quot incommodis conflictamur? in quas miserias projecti sumus et præcipitati? quibus in angustiis res est? quibus difficultatibus premimur? quibus undique miseriis obsidemur? Ita sunt debilitata omnia et prope exstincta; tanta malorum impendet Ilias; adeo nihil consilio, nihil ordine, nihil ratione agitur, ut nihil possit esse miserius, perditius, fœdius. 2. In tantis miseriis quæ potest esse consolatio reliqua? Dans de si grands malheurs, quelle consolation peut nous rester? In tantis tenebris; tam turbidis in rebus; in hac flamma rerum, et perturbatione temporum; in his asperitatibus rerum, acerbitatibus temporum; in hac orbis terrarum perturbatione; in tanta rerum omnium amissione, et desperatione recuperandi; in fortuna adeo afflicta; in hac iniquissima vitæ conditione; in his, quibus jactamur, fluctibus; in hac injustissima temporum calamitate; in tanta vi ac acerbitate; in hac temporum iniquitate; in ista caligine ac tenebris, quæ totam rempublicam occuparunt; in tanta difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum; tam dubiis in rebus, quibus æternam mihi impositam ærumnam arbitrarer; in tanto reipublicæ vulnere; in tam ægra, et prope deposita reipublicæ fortuna; in hac vexatione, in hoc squalore et lacrimis reipublicæ; cum patriæ eversiones, exilia civium, liberorum orbitates prope in oculis sint, quid miserius, quid acerbius, quid luctuosius esse potest? cum tam multiplici clade fœdetur annus; cum amissio meorum, interitus patriæ, exilium, servitus impendeant, jaceo sine sermone, sine cogitatione, inque lacrimis et sordibus tabescendum mihi video. Usus: In maximam miseriam incidere, tomber dans de grands malheurs. In miseriis esse, versari. Miseriis premi, cooperiri, être dans le malheur. Miseriam levare, lenire, soulager les maux. E miseriis eripere, a miseria vindicare, arracher au malheur. Tantisper a miseria aberrare, se distraire un peu.
MĬSĔRĬCORDĬA, diæ, f. Compassion, commisération, miséricorde. Syn. Miseratio, clementia. Epith. Aliena, grata et jucunda, magna, maxima, mira, pristina, similis, singularis. Phras. 1. Est misericordia dignus, il est digne de commisération. Dignus est, qui perfugium in vestra misericordia habeat; cui misericordia impertiatur, tribuatur, adhibeatur; is est, qui misericordiam moveat merito suo; qui facile alliciat ad misericordiam quemlibet; dignus est, cujus misericordia quemlibet teneat; cujus calamitas perspecta misericordiam concitet, commoveat; ad misericordiam quoslibet adducat; qui receptum ad vestram misericordiam habeat. 2. Misericordiam tuam implorat, il implore votre pitié. Misericordiam tuam exposcit, requirit, captat, implorat; ut ignoscas, ut miserearis sui, orat; ut ex ista se ærumna extrahas, rogat atque obsecrat; orat, obsecrat, ut misericordia sui te capiat; ut vicem ejus misertus misericordiam tribuas, impertiaris. Usus: Misericordiam alicujus implorare, implorer. Misericordiam movere, commovere, concitare, exciter. Ad misericordiam allicere, vocare, revocare, adducere, amener à la miséricorde. Misericordia capi, teneri, moveri, commoveri, être touché de pitié. Misericordiam tribuere, impertiri, adhibere, accorder sa pitié à qqn, témoigner de la compassion. Misericordiam magnam habere, inspirer une profonde pitié.