ORCUS, i, m. L’enfer; le dieu des enfers. Syn. Dis pater, Pluto. Epith. Niger, formidabilis. Usus: Verres, ut alter Orcus venit Ennam.

ORDĬNĀTĒ, Par ordre, avec ordre, régulièrement. Usus: Ordinatim, ordine, ex ordine, composite, distincte, distribute. Usus: Ille passim, ego ordinate.

ORDĬNĀRĬUS, a, um, Conforme à l’ordre, ordinaire, habituel. Usus: Ordinaria consilia.

ORDĬNĀTIM, Par ordre, à son tour, à son rang. Syn. Ordinate.

ORDĬNO, as, avi, atum, are, a. Mettre en ordre, ordonner, disposer. Syn. Compono, constituo, in ordinem adduco vel redigo, digero, ratione dispono. Phras. 1. (Aciem ordinare, Vulg.), ranger une armée en bataille. Aciem constituere, dirigere, componere, struere; agmen componere; in ordinem redigere; in certum ordinem milites cogere; in certas partes distribuere; in certos numeros distribuere, ac suo quemque loco statuere; ordines instruere. 2. Rempublicam habemus optime ordinatam, tout est parfaitement ordonné dans la république. Omnia suis ordinibus moderata sunt; ex inordinata, in ordinem adductam, pulcherrime digestam, suis momentis atque summo judicio dispensatam, ac dispositam habemus rempublicam. 3. (Ordinatus est Sacerdos, Vulg.), il a été ordonné prêtre. Sacris vel sacerdotio initiatus, inauguratus est, sacerdos creatus est. Usus: Cum omnia ordinarentur, instruerentur, pararentur.

ORDĬOR, īris, orsus sum, iri, d. Tisser, ourdir; commencer, entreprendre. Syn. Incipio. )( Finio. Usus: Unde orsa est, inde terminetur oratio. Ordiri a facillimis. Cf. [Inchoo], [Incipio].

ORDO, ĭnis, m. Ordre, disposition, arrangement convenable. Syn. Ratio, dispositio, collocatio; classis hominum, natio. Epith. Accommodatus, admirabilis, alienus, amplus, magnus, pergratus, singularis; florentes, directi. Phras. 1. Nihil ordine actum est, rien n’a été fait avec ordre. Confusius acta res est; perturbata et confusa erant omnia; gesta sunt omnia præposteris temporibus, confusis personis, perturbato ordine; perturbate, confuse agebantur omnia. 2. Milites sine ordine in hostem ivere, les soldats coururent en désorde contre les ennemis. Sparsi et inconditi; dispersi et inordinati, sine ducibus certis, sine imperio hostem invadunt; incomposito agmine hostem aggrediuntur; effusi et contemptim, negligenter et incomposite; acriori impetu, quam compositiori ordine pugnam inivere; dispersi et palantes in hostes incurrunt. Usus: 1. Ordo est compositio rerum aptis et accommodatis locis. Præcepta suum habent ordinem, domestico ordine administrantur. In omnibus rebus ordinem adhibere, tenere, sequi, servare, conservare. Ad ordinem se referre. In ordinem adducere, redigere. Ordinem immutare, perturbare. Hoc recte atque ordine et e republica factum. Ex ordine rogare sententiam. Extra ordinem; præter ordinem. 2. Hominum classis, cœtus, gradus, natio, ordre, rang, condition, classe, division des citoyens. Ordo senatorius, equester. Ordo pecuariorum, publicanorum. Omnium ordinum consensus. Ordines ducere præfectorum militarium est, commander une compagnie, être officier. Altiorem ordinem assignare, adipisci. In ordinem cogere, redigere. Cf. [Religio].

ŎRĬCHALCUM, i, n. Laiton. Æris genus auri colore.

ŎRĬENS, entis, omn. gen. L’orient, le levant. Syn. Ortus. )( Occasus. Usus: Qui terras ab Oriente ad Occidentem colunt.

ŎRĬGO, ĭnis, f. Origine, provenance. Syn. Principium, initium, causa, ortus, stirps, semen, fons, caput, auctor. Phras. Hæc origo erat omnium malorum, voilà quelle était la source de tous les maux. Stirps, fons omnium calamitatum; hæc erant malorum fibræ, hoc caput mali; inde natum omnium malorum principium; inde malum omne profluit, dimanat, oritur, se diffundit; inde ducta est illa malorum series et catena; inde ortum, exortum, enatum est, quidquid est mali; ab illa scintilla tam triste incendium exarsit. Is casus tot mala nobis peperit, progenuit; inde tot mala nobis creata sunt, in nos redundarunt, in nos profecta sunt; inde tot mala exstitere, manavere. Cf. [Causa]. Usus: Originem rei quærere, persequi, reperire. Verborum delectus, est origo eloquentiæ. His vestigiis ad mali caput et originem pervenimus.