PĂLAM, Publiquement, en public, ouvertement. Syn. Manifeste, aperte, in conspectu omnium; in oculis omnium; in ore atque oculis omnium; sub oculis; inspectantibus omnibus; luce et palam. )( Clam, ex occulto et insidiis. Usus: Luce et palam, in foro. Nondum palam factum erat scelus. Cf. [Conspectus], [Præsens].

PĂLĀTĬUM, ĭi, n. Palais, demeure impériale ou royale. Usus: Descendit de palatio.

PĂLĀTUM, i, n. Le palais, organe du goût. Syn. Pars oris interior, in qua sensus est gustatus. Epith. Extremum, infimum, varium. Usus: Voluptas, quæ palato percipitur. Non sequitur, ut cui cor sapit, ei non sapiat palatum, la délicatesse de l’âme n’empêche pas celle du palais.

PĂLĔA, æ, f. Paille. Usus: Paleam aurumve portet navis, ad bene gubernandum nihil interest.

PĂLIMPSESTUS, i, m. Palimpseste, parchemin dont on a gratté la première écriture pour y écrire de nouveau. Usus: Laudo, quod in palimpsesto scripseris, in chartula mallem.

PĂLĪNŌDĬA, æ, f. Palinodie. Syn. Retractatio. Phras. Palinodiam cecinit, il a chanté la palinodie, il s’est rétracté. Retexuit orationem suam; juravit, nolle esse dicta, quæ in me protulisset; non difficulter permotus est ad receptum pertinacis sententiæ; ea, quæ in me jecerat, ut indicta esse voluit; revocavit omnia, quæ intemperanti lingua in me offuderat. Usus: Palinodia subturpicula mihi esse videbatur.

PALLA, æ, f. Palla, mantille de femme. Vestis muliebris genus.

PALLĂDĬUM, ĭi, n. Le Palladium, statue de Pallas. Syn. Signum Palladis. Usus: Libros ex medio incendio velut Palladium sustulit.

PALLĔO, es, ŭi, ere, n. Pâlir. Syn. Expallesco, exalbesco. Phras. Palluit ad conspectum militis, à la vue du soldat, il pâlit. Pallor homini suffusus est, et totum corpus vitalis color reliquit; exspiranti similis fuit; oris exsanguis notas pallor confuderat; exsanguis ac pallore deformis constitit ad conspectum militis. Usus: Sudat, pallet, erubescit, titubat.

PALLĬĀTUS, a, um, Vêtu d’un pallium, d’un manteau à la grecque. Usus: Græcus judex modo palliatus, modo togatus, tantôt en pallium, tantôt en toge.