PERDISCO, is, dĭdĭci, ere, a. Apprendre à fond. Adv. Diligenter, necessario res controversas, omnino, nunquam. Usus: Hic locus totus est perdiscendus, il faut étudier à fond tout ce passage. Cf. [Disco].
PERDĬTĒ, En homme perdu, très mal. Syn. Flagitiose, nequiter. Usus: Perdite se gerere.
PERDĬTOR, ōris, m. Destructeur; fléau, peste. Usus: Perditor et vexator reipublicæ est, qui servator et custos esse debuerat.
PERDĬTUS, a, um, Dépravé, perverti, pervers. Syn. Profligatus. Usus: Nihil potest fieri miserius, perditius, fœdius. Homo profligatissimus, perditissimus, dissolutissimus. Obrutis, adversis, amissis ac perditis rebus omnibus. Scelere et egestate perditus. Cf. [Sceleratus], [Nequam].
PERDĬU, Pendant très longtemps. Syn. Valde diu. Usus: Si in Epirum irem, perdiu nihil eram auditurus. Cf. [Diuturnus].
PERDO, is, dĭdi, dĭtum, ere, a. Perdre, ruiner, détruire, dissiper. Syn. Amitto, deperdo, jacturam rei facio, damnum facio, detrimentum facio vel accipio, damni aliquid contraho. )( Lucror, sustineo, recipio, recupero. Phras. 1. Omnia perdidi, j’ai tout perdu. Naufragium feci rei familiaris; nihil mihi est reliqui; fortunæ omnes meæ afflictæ, eversæ, profligatæ sunt; omnes et industriæ et fortunæ fructus consumpti sunt; nihil ex omnibus commodis et ornamentis retineo; nihil jam fortuna opum mihi reliquum fecit; evertit me bonis omnibus fortuna; oppressæ jacent fortunæ iniquitate opes meæ omnes; libertas veniit; pristinæ fortunæ status concidit; omnia ad perniciem profligata sunt, atque perdita. 2. Patriam ipse suam perdere ac evertere molitur, il cherche à ruiner et à anéantir sa patrie. Labes est ac pernicies civitatis pestisque importunissima; ad excisionem, inflammationem, eversionem patriæ sua consilia dirigit omnia; exitum patriæ comparat; ad dispertitionem urbis se accingit; vastitati ista omnia jam dudum addixit; depopulationem ac vastitatem tectis nostris omnibus agrisque illaturus videtur. Hanc tam tetram, tam horribilem tamque infestam reipublicæ pestem urbs hæc præclarissima vix effugiet. Hunc tam infestum patriæ suæ civem per omnes reipublicæ partes, tanquam aliquam calamitosam tempestatem pestemque pervasurum video, qui statum civitatis funditus evertat, rempublicam profliget, bona fortunasque omnium nostrum dissipet ac disperdat. Cf. [Amitto], [Everto], [Evanesco], [Destruo]. Usus: 1. Operam perdere, perdre sa peine. Filium, oculos, causam, tempus perdere. 2. Everto, disperdo, profligo, détruire, ruiner, anéantir. Jupiter urbes delevit, fruges perdidit. Patriam, cives suos perdere.
PERDŎCĔO, es, ŭi, doctum, ere, a. Instruire à fond, enseigner complètement. Syn. Edoceo. Cf. [Doceo].
PERDŪCO, is, duxi, ctum, ere, a. Conduire qqn ou qqche quelque part. Usus: Vallum, murum in certam altitudinem perducere. Aliquem ad suam sententiam, ad conditiones certas perducere. Vitam ad centesimum annum perduxit. Hæc vitæ ratio facile ad honores perduxit. Ajacem contemptus ad furorem et mortem perduxit. Cf. [Duco].
PERDUCTOR, ōris, m. Conducteur, introducteur. Syn. Qui vel invitum ducit.
PERDŬELLĬO, ōnis, f. Crime d’État, crime de haute trahison. Syn. Crimen imminutæ Majestatis. Usus: Actionem, judicium perduellionis alicui intentare. Cf. [Rebellis], [Seditiosus].