PĔRENDĬE, Après demain. Syn. Perendino die. Usus: Hodie, cras, perendie.

PĔRENDĬNUS, a, um, Du surlendemain. Usus: Statuere non possumus, utrum diem tertium, an perendinum dici oporteat.

PĔRENNIS, e, gen. com. Durable, continuel, perpétuel. Syn. Perpetuus, continuus, jugis, continuatus. Usus: Idem pristinus ac perennis meus erga te est animus. Perennis ac profluens loquacitas. Sermo nullus unquam de ullo perennis fuit. Fons perennis. Cf. [Æternus].

PĔRENNĬTAS, ātis, f. Durée continue, perpétuité. Syn. Perpetuitas. Usus: Fontium gelidæ perennitates. Cf. [Æternitas].

PĔRĔO, is, ĭi (īvi), ĭtum, ire, n. Mourir, périr. Syn. Intereo. Adv. Certe, crudelissime, fœde, funditus, necessario, plane, præclare, prorsus, tacite occulteque, turpiter. Phras. 1. Perimus omnes, nous mourons tous. Capti et deleti sumus; assumpti sumus; occidimus; conclamata salus est; conclamatum est de nobis. Cf. [Actum est]. 2. Pereant necesse est omnia, nisi succurras, tout périra nécessairement, si vous n’y apportez remède. Omnia ad exitium præcipitia sunt; omnia ad interitum ruant, necesse est, nisi succurras. Tabescendum nobis in ista calamitate est; ruere ac deflagrare omnia, necesse est, nisi opem feras. 3. Res mortales omnes cito pereunt, les choses d’ici-bas périssent bien vite. Fides artesque concidunt; voluptates corporis fluunt; forma corporis fluxa est atque fragilis; mores ipsi eunt præcipites, defluunt, declinant. 4. Pereant opes, dum virtus salva sit, que la fortune soit détruite, pourvu que la vertu demeure. Res istæ pedibus trahantur, concidat auctoritas, cætera fortunæ præsidia fluant, occidant, dilabantur, dum virtus salva sit. 5. Rei gerendæ opportunitas periit, le moment favorable pour faire cette chose est passé. E manibus emissa est, delapsa est; rei gerendæ occasio amissa, dimissa est. Usus: Tuo vitio peribis. Tanta pecunia; oleum ac opera nobis periit. Cf. [Intereo], [Perdo].

PĔRERRO, as, avi, atum, are, a. * Errer à travers, parcourir, visiter. Usus: Omnem locum pererrat.

PERFECTĒ, D’une manière complète, parfaitement. Syn. Absolute, plene, cumulate, ex toto. Usus: Oratio perfecte erudita et diserta. Nihil nisi perfecte, nisi cum summa venustate agebat Roscius.

PERFECTĬO, ōnis, f. Perfection. Syn. Absolutio. )( Inchoatio, adumbratio, susceptio. Usus: Tantum abes a perfectione magnorum operum, ut fundamenta nondum jeceris. Hanc ego absolutionem perfectionemque in oratore desidero. Virtus a susceptione prima, non a perfectione est judicanda. Perfectio atque absolutio optimi est difficilis in omnibus rebus, la perfection est difficile en toutes choses.

PERFECTOR, ōris, m. Celui qui perfectionne. Usus: Stilus perfector dicendi et magister.