PERFECTUS, a, um, Parfait, achevé, accompli. Syn. Absolutus, plenus, completus, expletus, cumulatus, elaboratus, expolitus, perpolitus, maturus, expletus omnibus partibus, quod habet omnes numeros, cui nihil deest, cui nihil addi possit; quod omnes numeros obtinet, continet; omnibus numeris absolutus, perfectus expletusque omnibus numeris. Phras. (Est vir perfectus, Vulg.), c’est un homme parfait, accompli. Vir est perfectæ cumulatæque virtutis; cujus vita omnibus virtutibus expleta; vir est, in quo summa sunt omnia, in quo videas expletam formam virtutis ac honestatis; exemplum fidei, Religionis, pietatis, cujus virtus omnibus numeris partibusque perfecta et expleta est. Usus: Perfectus orator, cui nihil deest. Præclare inchoata multa, nondum perfecta et maturitatem adepta. Illud, cui addi nihil possit, summum et perfectissimum judico, ce que je regarde comme le plus haut point de la perfection.
PERFĔRO, fers, tŭli, lātum, ferre, a. Supporter, souffrir, endurer. Syn. Perpetior, tolero. Adv. Diligentius, attentius, placidissime omnia. Usus: 1. Impetum et crudelitatem hostium, molestias amicorum perferre. 2. Legem aliquam perferre, porter une loi. 3. Litteras, jussa, nuntium, mandata alicujus ad aliquem perferre, porter, apporter une nouvelle, annoncer. Cf. [Patior], [Tolero].
PERFĬCĬO, is, fēci, fectum, ere, a. Achever, accomplir, perfectionner. Syn. Absolvo, conficio, transigo, efficio, perago, extrema persequor, absolutionem rei alicujus perficio, perpolio. Munus susceptum expleo. )( Attingo, inchoo. Adv. Callide, caste, nihil, perspicue, omnino, rite nihil, aliunde, commodius rem, plane. Phras. 1. Librum nondum perfeci, je n’ai pas encore mis la dernière main à mon ouvrage. Nondum operi ultima manus accessit; affectum habeo librum, nondum perfectum. Nondum perpolivi, elaboravi, elimavi rudem adhuc et informem ingenii partum. 2. Nondum perfeci quæ cogitaveram, je n’ai pas encore réalisé mes projets. Nondum ad exitum deduxi cogitata mea; nondum exædificavi, quod institui; nondum pertexui, quod exorsus sum. Cf. [Absolvo], [Finio]. Usus: Cogitata, instituta, inchoata, poema perficere.
PERFĬDĬA, æ, f. Mauvaise foi, perfidie, trahison. Syn. Fraus, destitutio. Epith. Similis, summa, tanta. Usus: Illius perfidia deceptus, circumventus sum. Perfidiæ suspicionem fugere. Illud non ejus imprudentiæ, sed perfidiæ assignandum est. Cf. [Infidelitas].
PERFĬDĬŌSĒ, Sans foi, perfidement. Syn. Fallaciter.
PERFĬDĬŌSUS, a, um, Sans foi, déloyal, perfide. Syn. Perfidus, insidiosus, fallax, improbus. Adv. Æque et nefarius.
PERFĬDUS, a, um, Perfide; qui viole sa foi, sa parole. Syn. Perfidiosus, qui fidem et officium prodit. Usus: Si de fide societas colitur, perfidus est, qui socium prodit. Aliud agentes, aliud simulantes, perfidi, improbi, malitiosi sunt, tous ceux qui font une chose et enseignent une autre (qui mettent en contradiction le fait et l’apparence), sont faux, méchants, pervers. Cf. [Decipio], [Infidelis].
PERFLĀBĬLIS, e, gen. com. Aéré, exposé à l’air. Usus: Locus vento perflabilis.
PERFLO, as, avi, atum, are, a. Souffler à travers, traverser de son souffle. Syn. Venti terras perflant.