PĔRĬTĒ, Habilement, adroitement, avec art. Syn. Scienter, callide.

PĔRĪTUS, a, um, Expérimenté, habile. Syn. Sciens, gnarus, exercitatus, intelligens, in aliqua re artifex. )( Imperitus. Adv. Bene juris, antiquitatis, litterarum, scriptorum veterum, sane, valde, litterate. Phras. Est rei militaris peritus, il est habile dans l’art militaire. In bellicis rebus summo studio et intelligentia; a natura usuque callidus et acutus; magnam habet rei bellicæ prudentiam; militiæ scientissimus; cui in bello nihil novum, peregrinum, improvisum accidere possit; nihil, quod non usu diu ac multa periclitatione didicisset; rei militaris prudentissimus. Quis hoc homine militaris rei scientior, qui e ludo atque pueritiæ disciplina bello maximo atque acerrimis hostibus in militiæ disciplinam profectus est; qui ab ineunte adolescentia miles fuit summi Imperatoris, cujus adolescentia ad scientiam rei militaris non alienis præceptis, sed suis imperiis; non offensionibus belli, sed victoriis est traducta? Nulla res est in usu militari posita, quæ hujus viri scientiam fugere possit, quando genus nullum belli est; in quo illum non exercuerit fortuna. Usus: Peritus ad usum et disciplinam belli, juris, legum, antiquitatis; belli gerendi peritissimus. Doctus et usu peritus. Cf. [Doctus], [Scio], [Intelligo].

PERJŪRĬUM, ĭi, m. Faux serment, parjure. Syn. Perfidia. Epith. Illustre atque insigne, manifestum, nimium. Usus: Perjurii pœna divina exitium, humana dedecus contre le parjure, la peine des dieux est la mort, celle des hommes, le déshonneur. In perjurio fides, et jusjurandum negligitur. Cf. [Juro].

PERJŪRUS, a, um, Qui viole son serment, qui se parjure. Syn. Qui fidem et jusjurandum violat, negligit; perfidus, qui Sacramenti religionem negligit. Usus: Quid interest inter perjurum et mendacem? Quelle différence y a-t-il entre le parjure et le menteur? Cf. [Infidelis].

PERLĀBOR, ĕris, lapsus sum, labi, d. Glisser, passer à travers, pénétrer. Usus: Perlapsus est ad nos Hercules.

PERLĔGO, is, lēgi, lectum, ere, a. Lire entièrement, d’un bout à l’autre. Usus: Perlegi tuum librum. Cf. [Lego].

PERLŪCĔO (pell.), es, xi, ere, n. Être transparent, diaphane. Syn. Eluceo.

PERLŪCĬDUS (pell.), a, um, Transparent, diaphane. Syn. Pellucidus, illustris. Adv. Maxime. Usus: Membranæ oculorum perlucidæ.

PERLUSTRO, as, avi, atum, are, a. Parcourir des yeux, examiner avec soin. Syn. Diligenter et attente lustro. Usus: Oculis, animo perlustrare omnia. Cf. [Lustro].

PERMĂNĔO, es, mansi, mansum, ere, n. Demeurer jusqu’à la fin, rester, persister. Syn. Consto, maneo. Adv. Constanter, parum in causa. Usus: In mea erga te voluntate, in mea sententia pristina stabilis et firmus permaneo. Opto ut tua fortuna semper florentissima permaneat. Cf. [Maneo].