PŌPŬLOR, aris, atus sum, ari, d. a. Ravager, dévaster un pays. Syn. Vasto, vastitatem infero. Phras. Hostis late populatus est omnia, l’ennemi a ravagé au loin les environs de la ville. Incursiones fecit in agrum Romanum; prædas egit; agrum depopulationibus et incendiis deformavit; populatione fines eos peragravit; cum agris vicisque urendo populandoque bella gessit, cum ferro ignique excursiones fecit in agrum Romanum; agrum excursionibus depopulatus est; omnis ira belli ad populationem agri vertit; fœdati agri, terror injectus oppidis; per expeditiones parvas nocturnis incursionibus vastitatem agris intulit; prædas ex villis vicisque egit ingentes, nulla incolumi relicta re, cui ferro aut igni noceri posset; vicos expugnavit, inflammavit tecta, hominum pecudumque prædas egit; vicos per devastationem deussit; incursavit in fines Romanos; populationem fecit; vastati agri ustique, nec solum modo vastum Romanis relictum, sed vicis quoque illatus ignis est; populabundus in agrum Romæ incidit cumque ferret passim omnia atque ageret, cædes ac incendia faceret, nihil intactum bello reliquit; infesto exercitu populabundus ivit, multiplicemque prædam cepit; agrum populabundus iniit, neque latius unquam actæ prædæ sunt. Cf. [Vasto]. Usus: Noctu agros populabatur.

PŎPŬLUS, i, m. Peuple. Syn. Multitudo, civium multitudo, plebs, vulgus, plebecula urbana. Epith. Absens, amicissimus, appetens omnium bonorum, desipiens, diversus, exorabilis, fidelis et illustris, fœderatus, fortis, frequens, gratus, ingratus, invictus, invitus, languens, effrenatus, liber, levissimus, orbus, peculiaris, sollicitus, terribilior; virtute, justitia carior, vacuus metuum, vanus, urbanus, universus, omnium gentium dominus atque rector. Populi procerissimi, boni firmique, externi, florentes atque integri, immensi, immunes, imperiosi, parati, opulenti, potentes, privati, non solum conscii libidinis, sed etiam injusti. Usus: Populus Romanus victor omnium gentium. Populus ex incertissimo sumit animos.

PORCUS, i, m. Porc domestique. Syn. Sus. Epith. Femina. Usus: Villa abundat porco, hædo, agno. Porco anima pro sale data est, ne putresceret.

PORRECTĬO, ōnis, f. Extension, allongement. Epith. Facilis. Usus: Brachiorum, digitorum porrectio vel contractio.

1. PORRĬGO, is, rexi, rectum, ere, a. Étendre, allonger. Syn. Tendo, intendo, extendo, admoveo. )( Contraho. Adv. Aliquando. Usus: Porrigere suam fidem, dextram supplici jacenti, afflicto. Manus in mensam porrigere. Urbs in longum porrecta.

2. PORRĪGO, ĭnis, f. * Teigne, maladie de la peau. Genus morbi inter pilos. Usus: Impexa porrigine fœdum caput.

PORRO, Donc, maintenant. Syn. Sed, igitur. Usus: 1. Vide porro cætera. 2. Sane, et qui plus est, et bien plus. Restant plura, sed exigua porro et minima, restent plusieurs choses, mais peu importantes et même très peu importantes.

PORTA, æ, f. Porte. Syn. Janua. Epith. Triumphalis. Phras. Portas perfringere, briser les portes. Moliri obices portarum; portarum claustra effringere; seras claustraque refringere; portas exscindere; portis vim afferre. Usus: Bibulus pedem porta non extulit. Porta cataracta dejecta clausa erat; eam partim vectibus levant, partim funibus subducunt in tantum altitudinis, ut recti subire possent, la porte était fermée par une herse.

PORTENDO, is, di, tum, ere, a. Prédire, prophétiser, pronostiquer. Syn. Prænuntio, prædico, præmonstro. Usus: Significationes rerum futurarum, quæ tum vigilantibus, tum dormientibus portenduntur. Magnorum periculorum metus ex ostentis portenditur. Quod ostendunt, monstrant, prædicunt, ostenta, portenta, monstra, prodigia dicuntur. Cf. [Omen].

PORTENTŌSUS, a, um, Prodigieux, merveilleux. Syn. Monstrosus, prodigiosus.