PROPTĔRĔA, A cause de cela, pour cela, en conséquence. Syn. Ideo, idcirco, ex eo, ea re. Usus: Atque hæc propterea dixi.

PROPTĔRĔA QUOD, A cause de cela, pour cela. Syn. Ob eam rem, quod; ob eam causam, quod; eo nomine, quod. Usus: Etsi hæc consolatio sera est propterea quod, etc., à cause de ce que, parce que.

PRŌPŬDĬUM, ĭi, Infamie; infâme. Syn. Res pudenda. Usus: Propudium illud ac portentum. Cf. [Probrum].

PRŌPUGNĀCŬLUM, i, n. Retranchement, boulevard, fort. Syn. Locus munitus. Usus: Leges propugnacula sunt, et muri, et præsidia tranquillitatis publicæ, les lois sont les boulevards de la tranquillité publique. Propugnaculum opponere, objicere; dejicere; propugnaculis urbem defendere; adjutoria senectutis et propugnacula præparare.

PRŌPUGNĀTĬO, ōnis, f. Défense d’un lieu. Syn. Defensio. Epith. Perpetua.

PRŌPUGNĀTOR, ōris, m. Défenseur; champion, protecteur. Syn. Defensor. Epith. Acerrimus, communis libertatis, studiosissimus, levior, timidior. Usus: Communis libertatis propugnator acerrimus. Cf. [Defensor].

PRŌPUGNO, as, avi, atum, are, a. Combattre, protéger, défendre. Syn. Defendo, pugno. )( Oppugno. Adv. Acerrime. Phras. Patriam fortiter propugnavit, il défendit vaillamment sa patrie. Acerrimus patriæ propugnator ac defensor fuit; acerrimum se patriæ libertatis defensorem præbuit, præstitit, ostendit. Hostibus patriæ sæpe suum corpus opposuit, objecit; pro patria pugnavit strenue et summa cum fortitudinis laude. Multa ille prœlia pro patria sustinuit; vires omnes ad salutem patriæ contulit; pro salute patriæ defendenda nullum laborem, nullum capitis discrimen defugit. Usus: Bestiæ pro partu suo acerrime propugnant. Pro salute alicujus propugnare.

PRŌPULSĀTĬO, ōnis, f. Action de repousser, d’écarter. Syn. Depulsio.

PRŌPULSO, as, avi, atum, are, a. Repousser, écarter, éloigner. Syn. Repello, arceo, depello, propello. Usus: Injuriam a se, impetum inimicorum, frigus et famem propulsare. Cf. [Pello], [Arceo].

PRŎPȲLÆUM, i, n. Vestibule. Syn. Vestibulum. Epith. Præclarum.