PRŪDENS, entis, omn. gen. Prudent, sage, habile, expérimenté. Rad. contract ex Providens. Syn. Prudentia præditus, sapiens, multarum rerum peritus; magni usus, magni consilii. Adv. Satis superque. Phras. 1. Vir prudens est, cet homme est prudent. Et animo et consilio paratus; sapientia præditus prope singulari: quo consideratiorem vix reperias; ad perspicienda incommoda ac pericula insigni prudentia; qui consilio plus quam fortunæ confidat; qui prudentia, tanquam divinatione quadam utatur; qui considerate faciat omnia; sagax et cordatus; in existimando solers admodum ac prudens; consideratus idem ac ab ingenii acumine judiciique vi commendatus. 2. Esne prudens? Êtes vous sage? Mentisne te compotem esse dicam? mentene consistere, mente ego constare te credam? an ratione uteris? an sanum est consilium? an satis a temeritate remotum? consilione ac ratione satis firmatum est quod moliris? pectus tibi ego sapere existimem? Usus: Vir peracutus, gravis et ad consilia prudens. Cf. [Provideo], [Sapiens], [Sapienter].

PRŪDENTER, Avec sagesse, prudence, habileté. Syn. Sapienter, provide. Phras. Prudenter agendum est, il faut agir prudemment. Consilio et ratione agendum, rationi hic dandus locus est; rationi parendum, obediendum; magna circumspectione hic utendum est. Usus: Multa prudenter prævisa. Cf. [Sapienter].

PRŪDENTĬA, æ, f. Prudence, sagesse; connaissance, habileté. Syn. Sapientia, consilium, ratio; intelligentia, menus acumen, vis eximia mentis. Epith. Civilis, communis, domestica, dulcis alicui, eximia, fidelis, grata, valde grata, non indiserta, mediocris moderatrix eloquentiæ, naturalis quædam, perspicua, præstans; non præstans sed prope vulgaris et communis, simillima rerum omnium, singularis, summa, tanta, vacua, vetus illa et excellens. Usus: Prudentia in delectu bonorum et malorum cernitur, la prudence se voit dans le discernement qu’on sait faire du bien et du mal. Prudentia in judicando et differendo. Hoc sentire prudentiæ est, facere fortitudinis. Cf. [Consilium], [Sapientia], [Providentia].

PRŬĪNA, æ, f. Gelée blanche, givre, frimas. Usus: Aqua nive pruinaque concrescit. Obrigescere pruina.

PRŪRĬO, is, ire, n. Avoir un vif désir de faire qqche, griller, brûler de. Usus: Animus mihi prurit.

PSALLO, is, i, ere, n. Jouer d’un instrument à cordes. Syn. Fidibus cano, lyram pulso. Hinc Psaltria.

PSEUDŎTHȲRUM, i, n. Porte secrète ou dérobée, porte de derrière. Syn. Posticum; janua in aversa parte domus. Usus: Voluptates non janua, sed pseudothyro intromissæ.

PŪBERTAS, ātis, f. Age de puberté, virilité. Syn. Pili, qui primi puberibus efflorescunt.

PŪBES vel PŪBER, ĕris, omn. gen. Pubère, adulte, fait, déjà grand. Syn. Adolescens. Usus: Ad puberem ætatem. Nemo puber tum fuit qui arma non caperet.