PULSĀTĬO, ōnis, f. Action de frapper, coups. Syn. Verberatio.

PULSO, as, avi, atum, are, a. Pousser, frapper, ébranler. Syn. Verbero, percutio. Adv. Vehementius, extrinsecus. Usus: Pueri tui modo me pulsabant. Januam pulsare.

PULSŬS, ūs, m. Choc, secousse, ébranlement. Syn. Motus, impulsus, agitatio. Epith. Adventitius, alienus, externus, extremus. Usus: Intermisso impetu pulsuque remorum. Inanimum est quod pulsu agitatur externo.

PULVĔRŬLENTUS, a, um, Poudreux, couvert de poussière.

PULVĪNAR, āris, n. Coussin garni de riches couvertures que l’on plaçait devant les statues et les autels des dieux. Syn. Lectus in templo religionis ergo positus et diis consecratus. Epith. Sanctissimum. Usus: Ad omnia pulvinaria deorum supplicatio decreta est.

PULVĪNUS, i, m. Coussin, oreiller. Usus: Sella cum pulvino rosa Melitensi farto.

PULVIS, ĕris, m. Poussière. Syn. Trita aridaque terra. Epith. Eruditus, multus. Phras. (Præ pulveribus videri nihil poterat, Vulg.), on ne pouvait rien voir à cause de la poussière. Prospectum ademerat pulveris nubes; ortus ex distantibus locis pulvis, velut nube inducta, omnia oppleverat; pulveris nubes, quæ ad cœlum ferebatur, prospectum abstulit; discrimen omne sustulit obducta cœlo nubes pulveris, donec rursum consideret. Usus: 1. Multus in calceis pulvis. Altior sublatus pulvis hostis adventum indicabat. 2. Publicum, carrière, arène. Educere orationem ex umbratili exercitatione in pulverem, id est, in forum et curiam, faire sortir un discours du cabinet dans l’arène, c. à d., le prononcer au forum, au sénat. 3. Pulvis nitratus, poudre.

PŪMEX, ĭcis, m. Pierre ponce, employée pour polir les livres. Usus: Pumice levi perpolitum. Aquam e pumice postulare, vouloir tirer de l’eau d’une pierre ponce, c. à d., demander à qqn ce qu’il n’a pas (Prov.).

PUNCTIM, En piquant de la pointe, d’estoc (opp. Cæsim, avec le tranchant, la taille). Usus: Hispani punctim magis quam cæsim feriunt.

PUNCTUM, i, n. Point; instant, moment. Syn. Lineæ extremum, quod magnitudinem nullam habet; momentum; rationum vel quæstionum capita; suffragia. Usus: 1. Uno puncto temporis tot cædes editæ. Minimis temporis punctis diligenter utere. Ne punctum quidem temporis oppugnatio respiravit. 2. Suffragia, vote, suffrage, voix. Quot in ea tribu puncta tulisti? Punctis singulis honorem colligere. Capita rationum, courte proposition. Minutis interrogatiunculis quasi punctis conficit quod proposuit, il arrive à son but par des interrogations concises et réduites, pour ainsi dire, en un point.