RUPTOR, ōris, m. Celui qui rompt. Usus: Ruptor fœderis, celui qui viole un traité.
RURSUM vel RURSUS, De nouveau, derechef. Syn. Iterum, denuo, de integro. Phras. Rursus pugnare, combattre de nouveau. Redintegrare prœlium, pugnam; retractare arma; instaurare certamen; prœlium intermissum reparare; revocare ad signa, novo impetu signa inferre. Cf. [Iterum].
RUS, rūris, n. Les champs, la campagne. Syn. Locus extra urbem, ubi agri sunt et villæ; villa. Epith. Amœnum, suburbanum. Phras. Ruri libenter habito, j’habite volontiers la campagne. Libenter ruri, et procul a cœtu hominum ætatem ago; otium et quies rustica mirum in modum delectat, oblectat, capit, afficit; ruri esse, habitare perjucundum est. Otio illo, quod rustica præbet habitatio, libentissime fruor; voluptatem ex rusticatione capio maximam. Si ulla re, otio capior et quiete rustica. Rusticari summæ voluptatis est; rus colere, rusticam agere vitam in deliciis habeo. Cf. [Rusticor]. Usus: Animi causa in sua rura venire. Ruri esse, habitare. Rus amœnum et suburbanum.
RUSTĬCĀNUS, a, um, Rustique, campagnard, grossier. Syn. Rusticus. Usus: Homines rusticani ex municipiis.
RUSTĬCĀTĬO, ōnis, f. Séjour à la campagne, vie des champs. Epith. Communis. Usus: Labores pacis et belli, id est, rusticationis et militarium stipendiorum. Cf. [Rus].
RUSTĬCĒ, En paysan, d’une manière grossière, incivile. Syn. Inurbane, duriter, importune. )( Urbane. Usus: Rustice aliquid urgere.
RUSTĬCOR, aris, atus sum, ari, d. n. Demeurer ou vivra à la campagne. Syn. Ruri habito; ruri ætatem ago; autumni otium ruri fallo, exigo, rusticani recessus amœnitate fruor, utor. Usus: Litteræ rusticantur nobiscum. Cf. [Rus].
RUSTĬCUS, a, um, Champêtre, rustique; simple, naïf, grossier, impoli. Syn. Agrestis, rusticanus; inurbanus, insuavium morum, difficilis. )( Urbanus. Epith. Mendiculus, non incautus. Usus: Vita rustica honestissima et suavissima. Homo morum imperitus, voce rustica. Rusticis vir moribus, vita inculta atque aspera. Homines urbis immemores, procul a foro et ambitione inter pecudes habitantes, operi rustico intenti. Vita agresti atque rustico cultu. Rustici Romani, les Romains campagnards, opp. urbani.
1. RŪTA, æ, f. Rue, plante amère. Herbæ amaræ genus. Ad cujus rutam puleio mihi tui sermonis utendum est, il faut que je tempère l’amertume de ses discours par la douceur des tiens (Prov.).
2. RŪTA, ōrum, n. pl. (t. de droit), Tout ce qui, dans une propriété, est ou extrait du sol (ruta) ou coupé (cæsa) sans être travaillé, et que le propriétaire se réserve à la vente, substances brutes, matériaux, mobiliers, meubles. Syn. Omnis generis supellex mobilis, lapides etiam et ligna. Usus: Ne in rutis quidem et cæsis.