ANDRONICUS.[→] Post cujus occasum hic amens infelicis languorem amoris et negati tædium conglomerans sceleris, tabescebat animo, eoque magis desiderio æstuabat.
JOANNES.[→] Miserabile!
ANDRONICUS.[→] Non ambigo quin hunc improbum servum mercede conduceret, quo illi patrandi occasionem facinoris præberet.
JOANNES.[→] O nefas incomparabile!
ANDRONICUS.[→] Ideo ambo, ut video, morte sunt consumpti, ne effectum administrarent sceleri.
JOANNES.[→] Nec injuria.
ANDRONICUS.[→] In hoc tamen illud est ut maxime[223] admirandum, cur hujus qui pravum voluit resuscitatio, magis quam ejus qui consensit, divina sit voce prænuntiata, nisi quia forte hic carnali deceptus delectatione deliquit ignorantia, iste autem sola malitia.
JOANNES.[→] Quanta Supernus Arbiter districtione cunctorum facta examinat, quamque æqua lance singulorum merita pensat, id non obvium nec cuiquam explicabile fore potest, quia divini subtilitas judicii longe præterit humani sagacitatem ingenii.
ANDRONICUS.[→] Ideo admirando deficimus[224], quia rerum quæ geruntur causas docte internoscere nequimus.
JOANNES.[→] Eventus post facta docet persæpe rerum discrimina.