ANDRONICUS.[→] Verum age jam, beate Joannes, quod acturus es. Fac ut resuscitetur Callimachus, quo solvatur hujusmodi ambiguitatis[225] nodus.
JOANNES.[→] Reor prius invocato Christi nomine anguem proturbandum[226], post vero Callimachum suscitandum[227].
ANDRONICUS.[→] Recte reris, ne ultra lædatur morsu serpentis.
JOANNES.[→] Discede[228] ab hoc, crudelis bestia, quia serviturus est Christo.
ANDRONICUS.[→] Licet inrationale sit animal, haud surda tamen aure quod jussisti obaudivit[229].
JOANNES.[→] Non mea sed Christi virtute paruit.
ANDRONICUS.[→] Ideo citius dicto evanuit.
JOANNES.[→] Deus incircumscriptus et incomprehensibilis, simplex et inestimabilis, qui solus es id quod es, qui diversa duo socians ex hoc et hoc hominem fingis, eademque dissocians unum quod constabat resolvis, jube ut reducto halitu disjunctaque compagine rursus conliminata, Callimachus resurgat plenus, ut fuit, homo, quo ab omnibus magnificeris, qui solus miranda operaris.
ANDRONICUS.[→] Amen.—Ecce, vitales auras[230] carpit, sed præ stupore adhuc quiescit.
JOANNES.[→] Callimache, surge in Christi nomine, et utcumque se res habeat confitere; quantislibet obnoxius sis vitiis proferas, ne nos vel[231] in modico lateat veritas.