CALLIMACHUS.[→] Negare nequeo, quin patrandi causa facinoris accesserim, quia infelici languore tabescebam, nec inliciti æstum amoris compescere poteram.

JOANNES.[→] Quæ dementia, quæ insania te decepit, ut castis præsumeres fragmentis alicujus injuriam conferre dehonestatis?

CALLIMACHUS.[→] Propria stultitia hujusque Fortunati fraudulenta[232] deceptio.

JOANNES.[→] Num triplici infortunio adeo infelix effectus es, ut nefas quod voluisti perficere posses?

CALLIMACHUS.[→] Nullatenus. Licet non defuisset velle possibilitas, tamen omnino defuit posse.

JOANNES.[→] Quo pacto impediebaris?

CALLIMACHUS.[→] Ut primum distracto tegmine conviciis tentavi lacessere corpus exanime, iste Fortunatus, qui fomes mali et incensor[233] extitit, serpentinis perfusus venenis periit.

ANDRONICUS.[→] O factum bene!

CALLIMACHUS.[→] Mihi autem apparuit juvenis aspectu terribilis, qui detectum corpus honorifice texit, ex cujus flammea facie candentes in bustum scintillæ transiliebant, quarum una resiliens mihi in faciem ferebatur, simulque vox facta est dicens: Callimache, morere ut vivas! His dictis, exspiravi.

JOANNES.[→] Opus cœlestis gratiæ, quæ[234] non delectatur in impiorum perditione.